{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 313","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/313.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Metaphysica, quia medium, quo ostenditur, est Metaphysicum, qua tenus non potest ab alio accipi, quamuis medium aliunde ac cipiatur, artifex enim vnus aliquando habet vnum medium, non tamen ex illo demonstrat, quia non habet applicationem. Etenim in applicando transcenderet suos limites, vt est in proposito. Astrologus, qui habet numerum motuum, non potest habere numerum intelligentiarum, qui ad illum sequitur, quia transcenderet suam rationem formalem, & hoc euenit, quia conclusio excedit genus sibi scibile. Sic naturalis, licet motum consideret, non potest ex motu numerare abstracta, quia numerus abstractorum attingit essentiam abstractorum. Metaphysicus hoc facit, duobus simul iunctis, essentia abstractorum cum modo mouendi, & numero motuum, quem accipit ab Astrologo. RI DE ραὰεραοο σεπθοεπεὸ Nomina, & definitio substantiarum separatarum explicantur. Caput I. ED. IS explicatis, quae pertinent ad existentiam, & multiplicationem abstractorum, quaerenda succedunt, quę attinent ad eorum essentiam. Antea vero operaepretium erit nomina, quibus appellata sunt huiusmodi entia paucis aperire. Si quidem, vt ait Plato in Cratylo, nomen rerum substantias docendi, discernendique est instru mentum. Duo igitur nomina ijs passim leguntur assignata. Appellantur Dij, & appellantur intelligentiae.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 312","label":"312","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/312"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 314","label":"314","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/314"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}