{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 317","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/317.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Et sic omnia sunt de corpore coelesti, vt Alexander explicauit. Quod dicitur 2. de Coelo textu 17. tale est. Dei autem operatio est immortalitas, haec autem est vita sempiterna. Quod ita intelligitur. Dei, idest corporis coelestis, operatio est immortalitas, vita scilicet illius indeficiens, quae consistit in motu circulari. Haec autem, vt subiungitur, est vita sempiterna. Inde enim omnibus viuentibus, quinimo omnibus entibus contin git in specie eadem indeficientia. Proponuntur opiniones circa essentiam abstractorum. Caput II. QVAMVIS intellectio in abstractis non distinguatur realiter ab eorum essentia, cum tamen ratione distingui possit, nos gratia distinctioDistinguitur perscrutatio haris explicationis horum considerationem sebenda. parabimus. Attinent autem ad essentiam simplicitas, & compositio, quae spectari possunt in prima intelligentia, & in alijs. Simplicitatem in prima confirmabat AuerAuerroes. roes in 12. Metaphysices, commento 39. quia omne composi situm est nouum, quocirca si in prima intelligentia esset com positio, oporteret illam praesupponere aliam causalitatem, & non esse primam causam, atque independentem, quia omne compositum sit independens, nec quod in Deo dicamus esse Sapientia in Deo. sapientiam, quae debeat esse accidens, cum sit accidens in nobis, & quod in vno est accidens, in alio non potest esse substantia, id ponit in Deo compositionem subiecti, & accidentis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 316","label":"316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/316"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 318","label":"318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/318"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}