{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 321","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 321","ref":"321","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/321","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/321.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Dicunt, se habere in istis, vt se habet de forma misti, quae cum sit forma simplex, habet elementarium formarum virtutes. Ad instar igitur talis formae dicunt intelligentias habere virtutem actus, & virtutem potestatis. Et hoc potissimum explicant in mente nostra, quae ab ijs ponitur esse vna ex istis, quippe quae ratione talis compositionis per virtutem potestatis euadat in nobis intellectus possibilis, per virtutem actus intellectus agens. Haec passim le guntur apud omnes Scholasticos. Ex ijs autem, qui in manibus habentur, vnus est Zimara de contradictione 10. 3. de Anima in Theoremate 40. alter Suessanus in suo de intellectu tractatu 4. capite 21. Considerantur praedicta opiniones. Cap. III. AVENDVM porro est, ne Dialectica nos faciat pro Philosophis philologos, rudes insuper & incomptos. Quare tentandum ne de terminis potius, quam de re contendamus. Considerabimus igitur ea solum, quę sint magis ad rei na turam explicandam, reliqua omittemus. Communiter ergo de propositis sententijs ita dicamus. Omnis compositio in his sententijs proposita consistit in relatione, & in relatione, quam vocant rationis, quare vix aliquis eam dicat internam. Sed hoc positioni condonetur, posse scilicet, hanc compositionem vocari internam, si comparetur alijs duabus, quę sunt vel ex intellectu, & intelligibili, vel ex subiecto, & accidente: Relatio ratioHoc tamen semper remanebit difficile, quomodo relatio ranis au faciat tionis faciat compositionem. Quod si facit, quomodo ab ea compositionem. eximatur prima intelligentia, quae nihil minus alijs habet relationem ad inferiores sub se positas, & si est prima hoc ipso Prima intellirefertur quod est prima, quia primum est primum respectu gentia habet secundi, particulariter autem singulas huiusmodi composirelationem ta tionis. tiones attingendo forte fortuna earum tenuitatem agnoscemus. Prima istarum constituit compositionem ex positiuo & Prima senten tia. priuatiuo, & innititur modis priuationis a Philosopho propo sitis 5. Diuinorum, & illi praecipue, quo ponit talpam oculis captum. Puto ego non bene hoc accipi; non enim par est ratio. Et quod me mouet istud est.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 320","label":"320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/320"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 322","label":"322","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/322"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}