{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 328","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 328","ref":"328","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/328","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/328.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Cum igitur sit in confinio aeter nitatis, & temporis, media est inter esse abstractorum, & esse corporalium. Vnde habet compositionem ex materia quidem, vt sensibilia, sed ex materia intelligibilium, cuius est recipere formas vniuersales, cum materia sensibilium recipiat singula res; & recipere spiritualiter, cum materia sensibilium recipiat materialiter. Hęc Zimara, & alia aliqua, quae apud ipsum legi possunt. Quod autem is dicit de compositione nostrae mentis, alij dicunt de compositione omnium; omnes enim ex positiuo, & positiuo constitutas asserunt. Rationes, quibus talem compositionem affirment, has habent. Primo adducunt Auerroem. Locus autem est in digressione illa 5. commentationis 3. de Anima, vbi sic loquitur. Sicut esse sensibile diuiditur in ma teriam, & formam, sic eße intelligibile diuiditur in aliquid consimile materiae, & aliquid consimile formae. Accipiunt igitur inde duas illas naturas reales, ex quibus fiat compositio intelligen tiarum; postea ex eadem commentatione accipiunt duas rationes talem compositionem confirmantes; vna est a multitu dine intelligentiarum; altera ab intellectione. Prima desumitur ex illis verbis. Et si non, non eßet multitudo in formis abstractis. Fit autem talis. Si in intelligentijs infra primam non est aliquid simile formae, & aliquid simile materiae, non erit in intelligentijs multitudo; sed in eis est multitudo, ex 12. Metaphy fices, ergo in eis est aliquid simile materiae, & aliquid simile formae. Alia accipitur ex illis verbis. Et ideo declaratum est. Et fit talis. Mentes inferiores intelligunt aliquid extra se, at non possunt intelligere extra se, nisi recipiant, & consequenter habeant aliquid simile materiae, & aliquid simile formae, ergo componuntur ex talibus principijs. Addunt accipiendo vnam illarum, veluti intelligentiam Lunae. Vel ista est purus actus, vel plura potestas, vel composita ex vtroque, quod est argumentum Zimarae supra propositum. Subiungit, vnaquaeque inferiorum intelligentiarum est ens participatione, ergo est composita ex participante, & participato. Quae duae postremę rationes facile declinantur a componentibus ex positiuo, & priuatiuo, vt apud ipsos videri potest. D. Thomas est & ipse in hac sententia, quod sint compositae ex priuatiuo, & po sitiuo, quia vult eas componi ex esse, & essentia, tanquam ex actu, & potentia. Qua in re plurima scripta sunt. Nos declarationem intendimus, si per nos fieri potest. Ait igitur D.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 327","label":"327","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/327"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/329"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}