{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 330","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/330.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Caput VI. AN ijs, quae dicit Zimara, aliqua sunt digna consideratione. Primum est illud, quod pręsuppo nit in argumento, duo scilicet esse extrema latitudinis entium, quod tamen recipitur vt com mune effatum. Neque enim est propria illius inuentio. Ego contra hoc sic disputarem. Vereor in primis, ne, si ponamus hoc pacto duo extrema entia, duos constituamus entitatis principes contra dictum 12. Metaphysices. Non est bona pluralitas principum. Hac quippe ratione aliqui Platonicorum negant materiam apud Platonem esse improductam. Deinde obseruo extrema esse in genere aequaliter differentijs diuidendo. Sic contraria definiuntur, quod sunt extrema in vno genere; ens autem non est tale, quod hoc pacto extrema habeat. Praeterea actus, & potentia referuntur, vt de materia & forma dicebat Aristoteles 2. Physic. text. 26. qualem conditionem non potest habere primus actus cum prima materia, neque secundum essentiam, neque secundum existen tiam. Quid igitur, sic comparantur, vt tanquam duo extrema in entibus proponantur? Actus, vt mihi videtur, qui com paretur potestati ipsius materiae, debebit esse actus, qui sic sit omnia facere, vt materia est omnia fieri, qui erit actus formae coelestis: Sic in 3. de Anima intellectus agens est comparatus possibili. Quod si velimus referre ad materiam actum prorsus separatum, quid mihi obijcietur, si dixero ad eam referri actum communiter se habentem ad naturam abstractam? An dicent Proponitur re dicent non debere extremum includere aliquid alterius extre sponsio aduer mi, solum vero primum actum talem esse? Sed tum erit petisariorum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/329"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 331","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/331"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}