{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 333","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/333.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Omnes enim intrinsece sunt impossibiles non esse, quodque est impossibile non esse, necesse est esse, sola prima intelligentia est simpliciter necesse esse, quia non dependet ab alio. In Aristotele autem nunquam legimus aliam compositionem ex actu, & potentia, praeterquam illam, quae est ex materia, & forma. Vbique dicit, materia est potentia, forma est actus, tertium quod ex his. Et illa duplex compositio in sensibilibus nullibi legitur. Puto vero a Diuo Thoma, qui vult tertiam entitatem compositi, an ex isto esse, & essentia resultet tertium distinctum. Si resultat, quid hoc est? Istud esse, quod est actus, estne substantia, an accidens? quidnam est? Istud esse est causatum a primo esse, in quo genere causae? Effectio quippe in Aristotele non probatur. Vix etiam accipere possumus, quod importet istud esse distinctum ab essentia, prout ab istis ponitur. In Aristotele aliquando videmus, essentiam dicere rei naturam; esse vero significare eam existentem. Sic dicitur primo de Generatione textu vigesimosecundo. Materia quantum ad essentiam, est eadem sub omnibus elementis, diuersa quantum ad esse. Non sic autem isti hoc esse accipiunt: Et puto difficillimum explicare, quid illud sit. Aegidius in libro de Esse, & essentia quaestione 9. ait, quod quaestio de esse, & essentia est quaestio excitata a Theologis, & fuit disputatio modernorum suo tempore. Ostendit autem ipse esse realem differentiam inter essentiam, & esse. Ait, essentiam esse id, per quod res est possibilis esse; esse vero, esse id, per quod actu existit. Quare, quod dicitur de compositione essentiae, & esse in intellectualibus praesupponit creationem, ratione cuius substan334 De Motor. Coeli Abstract. Sect. II. substantiae intellectuales possunt esse, & non esse.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 332","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/332"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 334","label":"Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/334"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}