{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 345","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 345","ref":"345","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/345","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/345.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Sunt etiam aliquae considerationes in dictis Aristotelis, veluti est illa, quam facit D. Thomas considerans rationem de continuatione intellectionis laboriosa. Ait enim eam non esse necessariam; verum si mens esset potentia ad intelligere, & ad non intelligere dum semper intelligeret nunquam haberet id totum, quod est aptum haberi ab illa, & consequenter non es set sine labore, ratione defectus in quo esset; praeter suam ipsius naturam. Quod dicit de coelo D. Thomas, est consideratum a nobis, cum diximus de motu coeli, quatenus sit sine labore. Ponuntur modi, secundum quos Peripatetici posuerunt Intellectum Primum omnia intelligere cum gloßis ad Aristotelis dicta. Cap. III. ONCLVSIO Aristot. est aperta, quod Mens intelligat se solam. Id autem secundum nostram introductionem debet verificari de omnibus intellectibus separatis, modo singulis illorum conuenienti. Subiungit enim Philosophus, om nes esse sub vno, quia non omnes sunt principes, sed vnus princeps. Vnde oportet esse aliquam varietatem intellectionis primae intelligentiae ad alias; sub hoc tamen communi, vt singula intelligat solum seipsam. Applicando autem hoc totum, quod ibi dicitur primo intellectui, vt etiam facit Auerroes, & alij, habitum passim est pro inconuenienti Deum, qui est primus intellectus alia ignorare. A quo inconuenienti, vt liberet Philosophum Auerroes, cogitat de modo, secundum quem possit dici ad mentem Philosophi, Deum omnia intelli gere, seruando eius dictum, quod Deus nihil intelligat extra se. Ait, ipsum se intelligendo, intelligere naturam entis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 342-2","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/342-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/342-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 346","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/346"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}