{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 346","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/346.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Sicut enim, qui scit calorem ignis, non dicitur nescire naturam calo ris existentis in reliquis calidis, cum sciat naturam caloris secundum quod est calor, calidum enim igneum existens primum calidum habet integritatem caloris: Ita Deus cum sit primum ens, quatenus intelligit suam entitatem, quae continet integritatem entitatis, intelligit in se naturam totius entitatis. Quoniam vero haec natura entitatis est valde plurificata in diuersitate entium, ideo contendit Auerroes, vt declaret, quomodo primus Intellectus intelligendo naturam entitatis, non tamen sortiatur illam compositionem propter mul titudinem intellectorum. Ad quam faciendam declarationem, accipit vnam propositionem, quae est, quod multitudo intellectorum consequitur diuersitatem intellectus, & rei intellectae, quae sit in ipso intellectu intelligente. Vnde colligit, quod sicut intellectus, & res intellecta in Deo intelligente sunt vnum, ita & multitudo intellectorum in eo fit vnum. Quemadmodum autem est vir doctissimus, & magni ingenij imitatus Aristotelem, qui ex apparentibus in nostra de superorum intellectione philosophatur, profert in medium nostrum intellectum, & sic deducit speculationem. In nobis intellectus, & res intellecta fiunt vnum, quia intellectus fit res, quas intel ligit, sed non fiunt vnum nisi per accidens ratione actus iudicandi, qui est vnus & idem, propter quem intellectus est actu intellectus, & intelligibile actu intelligibile: quocirca etiam res intellectae in nostro intellectu fiunt vnum, sed solum per accidens, prout in vno habitu, & vna intellectione comprehenduntur. In Deo itaque cum intellectus, & intellectum sint vnum per essentiam, sequitur, vt etiam multitudo intellectorum sit in eo vnum per essentiam, & sic ipse remanet vnus, & simplex omnibus modis, intelligendoque indiuisibiliter in se naturam entitatis, intelligit in se indiuisibiliter multitudinem entium. Quod, ait, Themistium ignorasse, qui volens Deum alia intelligere, quae multa sunt, statuit eum ipsa intelligere, vt multa, & posuit non esse inconueniens, vt intelligat multa intellecta subito, & absque successione ab vno in aliud. Quod putat Auerroes esse inconueniens, quia putat necessarium esse, cum multa intelliguntur, vt multa, diuidi intel ectionem, & transire de vno in aliud, aitque modum Themistij contradicere dictis Philosophi, quod Deus intelligit se, & nihil extra se; & quod intellectus & intellectum sunt idem in eo omnibus modis. Quod autem dicat Themistius, eum intelligere multa vt multa, patet facile, quia dicit, eum alia intelligere, quia intelligit se tanquam principium aliorum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 345","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/345"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 347","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/347"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}