{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 35-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 35-2","ref":"35-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/35-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/35-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/35-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Inde est, quod illa imago in coelo non existens, videtur ta men existere in coelo. Sic caeruleus color creditur esse coeli co lor, & aspicitur tanquam supra omnia sidera. Quod verè non est, cum sit apparentia in perspicuis sub coelo. Quis autem quaerat in eo, aut quomodo inueniat aspectus diuersitatem? Auerroes profecto constituto lacte, quod sit luminis refracti apparentia, nihil amplius timuit aspectus diuersitatem, propter quam praecipue ab alia opinione recesserat. oportet duo aspici vt diuersa, si in illis obseruanda est aspectus diuer sitas. Vmbra quercus in terra cernitur, in medio perspicuo non cernitur; non enim producit speciem ab illa distinctam. Verum igitur est, nihil in aere existens, si habeat nectum proprium, & per se consistentem, idem vbique gentium videri; sed quod habet totum aspectum ex coelo, & non videtur per speciem ab eius specie distinctam, id videri oportet idem vbique gentium, vt coeli quaelibet pars videtur eadem vbique gentium. Neque est mirum Lunam videri lacte inferiorem, cum sit infra eam coeli partem a qua lac habet vniuersam productionem, for mam totam, omnem aspectum. Mirum potius esset hac aspectus diuersitate vrgeri Aristotelis sententiam, cum ipse ea aduersus antiquos fuerit vsus. Fecisset quippe, vt est in prouerbio, sibi ipsi foueam. Iudicium de alijs opinionibus. Caput X. PINIONES circa Viam Lacteam tres ponit Aristoteles, quibus adductis ita claudit sermonem. Fere autem haec solum sunt, quae vsque nunc tradita sunt ab alijs.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 34-2","label":"Caput IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/34-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 36-3","label":"Caput IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/36-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/36-3"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}