{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 350","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/350.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Omnia veritati sunt relinquenda, qua multo firmius, quam arguat Aristoteles, scimus oppositum multorum, quae ab ipso dicuntur. Ponuntur fundamenta, quod Deus omnia intelligat, & dubitatur circa Aristotelis dicta. Caput IV NEMPER hoc constans esto; nos hic non quaerere rei veritatem, at solum Aristotelis sententiam. Considerabimus igitur paucis haec dicta quid sint, & quid non sint ad aures Philosophi, locum veritati relinquentes. Antea vero oportet ponere fundamenta, quibus praecipue innituntur, vt statuant apud Aristotelem Deum nihil ignorare, sed intelligendo seipsum omnia intelligere. Sunt autem rationes istę, & si aliae his similes. Verentur primo, ne Deum non intelligere alia extra se inducat in Deo ignorantiam, quam de Deo enuntiare nefas putant. Siquidem ignorantia est defectus, in Deo vero nullus est defectus respondendus, cum sit optimum, omnium, quaecumque entitas claudit. Existimant etiam esse absurdum, si agens intelligens non intelligat ea, quae agit. Deum autem esse intelligentem, & agere pro certo habent, quare colligunt oportere Deum intelligere, quae agit. Cum itaque ab eo totum dependeat, necesse est ipsum omnia intel ligere. Adiungunt, non posse causam cognosci, quin causata cognoscantur, quare non posse Deum seipsum intelligere omnium causam, quin omnia intelligat. Subdunt Aristotelem in primo de Animatextu 80. vitio vertere Empedocli, quod ponat Deum insipientissimum, cum plurima ignoret; hoc autem indicat ipsum Aristotelem velle Deum esse sapientissimum, & consequenter omniscientem, atque ideo omnia cognoscere, quod & in 3. Metaphysicorum textu 15. sic propo nebat. Vnde & accidit ei felicißimum Deum minus sapientem ce teris esse, quod ipse habet pro absurdo. Addunt, philosophamur de Deo, ex his quae in nobis sunt euidentia.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 349","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/349"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 351","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/351"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}