{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 352","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 352","ref":"352","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/352","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/352.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Ait Philosophus, aliquod intelligere esse fugiendum, quod videtur falsum, quia intelligere est per se bonum, vnde omne intelligere quatenus intel ligere, debet esse bonum, & sic appetendum, nullumque propter aliquod adiunctum, veluti ratione obiecti vilis, debet esse vitandum. Subiungit Philosophus, melius esse quaedam non videre, quam videre; aiunt, negatio non est melior affirmatione, ergo simpliciter melius est videre, quam non videre, nec certe aliquis est, qui potius eligeret esse caecum, quam videntem. De ratione Aristotelis, qua dicit continuationem futuram primo intellectui, si intellectio inest illi per potentiam, duram, & laboriosam, dubitauit D. Thomas, quomodo sit futurus labor, vbi non est violentia, & adducebat coelum semper motum sine labore, quia nulla ibi violentia. Nos possumus addere acrius contra nos ipsos dubitantes. Aristoteles textu 30. 12. Metaphysices habet. Nam si non operabitur motus non erit, nec item si operabitur, substantia vero ipsius poten tia sit; non enim erit perpetuus motus. Quod enim potentia est, con tingit non esse. Oportet igitur eße tale principium, cuius substantia actus sit. Arguo ego hoc pacto. Anima coeli operatur per potentiam motiuam, ergo non potest facere perpetuum motum. Sic textu 51. Primo igitur si non est intellectio, sed potentia. rationabile est laboriosam ei continuationem intellectus esse. Volens hoc dicere, quod si intellectio non est mentis substantia, sed quid ab ea distinctum, propterea quia intelligat per facultatem superraditam essen tiae rationabile est ei futuram continuam intellectionem laboriosam. Dico ego, Anima coeli intelligit per potentiam superadditam essentiae, ergo continuatio intellectionis ei est laboriosa. Considerantur modi propositi Diuinae intellectionis. Caput V. ICEBAT Aristoteles, lib. 1.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 351","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/351"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 353","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/353"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}