{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 355","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 355","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/355.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Deinde vero alio accepto progressu rem sic licet examina cunda. re. Si primus intellectus intelligit alias res extra se; vel intelli git illas prout sunt; vel prout non sunt. Si prout sunt, intelliget illas vt mutabiles, & dependentes; tunc autem quomodo poterit vna intellectione simplicissima, & indiuisibili intelligere dependens, & independens, mutabile, & immutabile? Si intelligit eas, prout non sunt, erit falsus; praeterquam quod non potest esse intellectio vna simplex, & indiuisibilis, quae intelligat suam essentiam, prout est, & res alias, prout non sunt; & omnibus istis modis sequitur, suam intellectionem non esTertia dubise suam substantiam. Addatur, si eadem intellectione intellitatio. git se, & res extra se; vel haec intellectio ad ista duo aeque primo se habet; vel ad extra consecutiue. Quod se habeat aeque primo vix est cogitabile; nam quomodocumque se habet ad alia primus intellectus, prius est se ipse, & sua ipsius essentia, prius est id quod est in se, quam id quod est extra se. Quod si intellectio illius consecutiue se habet ad externa intelligenda, quomodo poterit talis intellectio esse illius essentia, quae sane est essentia in se sola absolutissima, & perfectissima? & vide buntur esse duae intellectiones; Absoluta vna sui ipsius relatiua alia, quae consequitur, ad res ipsas cognoscendas. Quinimo videri poterit requiri, & tertiam intellectionem, qua intelliModi particu gat vtramque illarum duarum. Haec communiter; nunc ad lares considemodos particulares est descendendum. Modus Themistij sarantur. tis videtur ab Auerroe reprobatus. Sunt autem apud Themistium res omnes in primo intellectu eo modo, quo in prin cipio sunt principiata, causaliter, dicerent Platonici, qui modus essendi non facit ad intellectionem, saltem distinctam. Et Plato ponens Bonum, tanquam primum omnium principium, cum tamen non ponat in illo ideas, non ponit ipsum intellige re res, vt post ipsum Mens intelligit, quatenus est res per idearum, quibus est repleta, participationem. Illa existentia, qua intellectus dicitur esse res, quas intelligit, videtur debere esse formalis, non autem causalis. Non enim sufficit ad habendam scientiam cognoscere causam propter quam res est; sed opor tet etiam scire quod illius est causa, vnde pro rebus cognoscendis ab aliqua causa existentibus, non est satis causam ipsam cognoscere.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 354","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/354"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 356","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/356"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}