{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 359","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/359.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Primo quidem formas ma teriales habere perfectius esse in intellectu, quia ibi sint immateriales, mihi non placet; sunt enim accidentia in intellectu, in materia sunt substantiae; in intellectu nihil agunt, in materia sunt actiuę; sunt in intellectu praeter suae essentiae, & naturae conditionem, quae est, vt sint in materia. Deinde est ordo in naturalibus, quia antecedens forma continetur in subsequenti, vt trigonum in tetragono; sed quomodo potest similiter declarari esse earum in intelligentijs? Si sunt in intellectu nostro, iam mutant esse, quia sunt ibi sine materia, & sunt vniuersales: at ibi possunt fieri, quia per sensus, & phantasmata in illum agunt, & intellectus in eas sese transformat, quatenus illas cognoscit. In intelligentijs quomodo possumus concipere illas esse? si ratione cognitionis, vt in no stro intellectu, quomodo hoc fieri potest? Et iam positio petit principium, quia supponit intelligentias ista cognoscere, quod est quod quaeritur vtrum sit: Si sunt ibi per modum essendi, & per modum naturae, quomodo tanta compositio in entibus simplicissimis? hoc vix potest cogitari sine ideis. Si sunt in actu virtuali, vt dicunt, redit ratio; vel iste actus virtualis est ratione cognitionis, & sic eadem petitio principij; aut ratione causalitatis attinentis ad esse illarum, & tunc non minus hic remanet dubitatio de cognitione, quam rema neat in alijs. Tunc enim non minus videtur ponendum primo cognitum, & consecutiue cognitum; quod istis debet esse aeque absurdum, ac sit etiam alijs. Praeterea ascendentes ad primum intellectum debebunt declarare, quomodo per hunc modum intelligat alias intelligentias; & si hęc nostra intelligit secundum esse, quod habent in ipso eminentius, iam non intelligit ea prout sunt distincte. Quae dicit D. Thomas, reuocanda sunt ad dicta Themistij; intellectionem enim proponit per modum causae, & effectus. De glossis adhibitis dictis Philosophi dicemus in capite sequenti.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 358","label":"358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/358"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 360","label":"360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/360"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}