{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 363","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 363","ref":"363","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/363","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/363.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Sic dicebat Aristoteles esse ordinem in Duce, & in exercitu; in Duce tanquam in fine; in exercitu tanquam ad finem, qui est in Duce, victoriam scilicet, quam intendit, ob quam intentam victoriam est obedientia ad Ducis imperium, & sic victoria a Duce intenta est finis omnia dirigens omnibus prouidens: hoc autem facit Dux operando, primus finis solum essendo, & operando solum, prout coniungitur coelo operanti. Ad prouidentiam igitur satis est sola praesentia; sic & praesentia Imperatoris detinet omnes in suo munere, absentia facit tumultum & confusionem; disponit autem primus intellectùs omnia magis, prout est intelligibilis, quia sic coniungitur coelum ad mouendum; ex hoc enim sublunaria in quibus est contingentia ordinem, & rectam dispositionem consequuntur, & haec est prouidentia, quam Philosophus ponit. Aliqua habet Alexander de prouidentia, quae apud ipsum legantur. Dicimus nos Aristotelem sic esse intelligendum, vbicumque de prouidentia loquatur, & sic Auerroem, si quis volet eius dicta ad bonum sensum deducere. Aduertendum autem est, quod Aristoteles sae pe vtitur mosaepe vtitur modo loquendi populari, quod dicebat Themido loquendi stius secundo de Anima, textu decimooctauo. Consuetudinem populari. loquendi communem probare oportet, cui vsus est pro ratione. Et Philosophus ipse in Topicis sic aliquando docuit faciendum in 2. capite primi, in 6. capite 5. consuatis enim loquendi mo dis etiam in scientijs vtimur, seruantes nobis in eis philosophicam intelligentiam. Aduertendum etiam, quod Philosophus saepe non habet istos loquendi modos, quos isti proponunt; si tamen dicit misertum Deum, considerat rem in effectu, non in modo, quia scilicet sua causalitate faciat effectum miserentis, sua autem causalitas non est alia, quam ea, quae Lz 2 quae fuit dicta. Si vouit Aristoteles, & votum soluit, nihil nouum; ita praecipit in Politicis. Est sane primus intellectus dignus veneratione, quamuis nihil inferiorum intelligat, aut curet aliter, quam modo praedicto. Legibus est introductus modus venerationis, per vota, preces, & sacrificia, cui si Aristoteles consentit, quid mirum?","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 362","label":"362","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/362"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 364","label":"364","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/364"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}