{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 369","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/369.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"tur ab intellectione nobilium, a qua non impeditur primus intellectus, hoc si negaretur, esset probandum, quod non impediatur; sed non sufficit non impediri, opus est istam ipsam esse de illius perfectione, alioquin erit aliquid in eo, quo non perficiatur, & sic est defectus. Alia glossa non est Philosopho admittenda, quia omnis intellectio qualiscumque sit, est alicuius obiecti intellectio non solum illa, qua intellectus intelligit aliud a se. Praeterquam quod intellectus primus intelligendo omnia, intelliget aliud a se. Glossa illa ignorare eo modo, quo nos scimus, quid, obsecro, dicit? Modus iste quid ad rem ipsam? Consistit res in carentia cognitionis, quae est bona, si simus in vilium notitia, quia notitia obiecto determinatur, quatenus est obiectum, non quatenus hoc, aut illo modo cognoscatur. Intellectio inferiorum intelligentiarum explicatur. Caput VII. NTELLIGVNT aliae intelligentiae seipsas per Idem in secunsuam essentiam eo modo, quo etiam prima, dis intelligen tijs quod etiam & in illis similiter intellectus, intellectum, & in prima. intellectio idem sunt. Quoniam vero subordinantur & primae, & inuicem, inferiores sane superioribus, ideo in dubium vertitur, qualiter res se habeat de harum intellectione inter se, vtrum mediae intelligant superiores, & inferiores, an has, non illas, & quomodo? Oportet profecto inter istas esse intellectionem aliquam, alioquin nulla erit in ipsis sub prima connexio, & nullus ordo sub illa principe; vnde aliqui putantes non posse illas habere ordinem Opinio nonnullorum. inter se, nisi se inuicem intelligant, & existimantes eas non posse vllo modo se inuicem intelligere, quia non possit vllus intellectus aliquid intelligere extra se, nisi illud recipiat, nec possit in illis talis receptio assignari; commune enim omnibus est, vt sint puri actus, quibus non conuenit recipere, dixeAa a dixerunt, non esse nisi vnam intelligentiam, addentes pro remouenda inter istas intellectione, quod si superior recipiat inferiorem, recipiet aliquid vilius, ac proinde, vt dicebamus, vnam tantum posuerunt intelligentiam, quod est a nobis consideratum in tractatu de Natura coeli, prout ibi con ueniebat.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 368","label":"368","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/368"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 370","label":"370","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/370"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}