{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 370","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 370","ref":"370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/370.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Alij dixerunt, medias intelligentias intelligere, & superiores, & inferiores, quatenus intelligendo seipsas per suam essentiam intelligunt superiores, prout ab eis sua essentia est causata; intelligunt inferiores, prout illarum essentiam causant, qui modus est supra reprobatus. Alij dixerunt, inferiores intelligere superiores, quia eas recipiunt; constant enim ex potentia ad illas, quae est illis ratio recipien di iuxta dicta a nobis in declaratione compositionis secundum Auerrois sequaces. Nos de re sentimus cum istis, verum alio modo; dicimus quippe inferiores intelligere superiores, sed hac ratione, quia intelligentes suam essentiam, quae includit dependentiam, & consequenter ordinem ad causam finalem, intelligunt ea, a quibus est haec dependentia; si volumus hunc modum dicere receptionem, remote dicemus, sed esto, nihil de vocabulis curandum, modo rem teneamus. Si volumus hanc esse compositionem, ratione intelligibilitatis, & priuatiuo seu negatiuo, quae dicat potentialitatem, transeat etiam de vocibus, modo res bene intelligatur, vt supra fuit explicatum. Dicimus igitur, quod intelligentia inferior intelligendo plenitudinem suae essentię, quae est dependens, intelligit eam dependentem, & sic in se ipsa illud intelligit, a quo est dependens. Res itaque sic resoluatur. Dicebamus omnes esse similes, praeter rationem dependentiae, in qua ratione entitatis simplex habet intime ex se varios gradus; ratione igitur huius dependentiae opus est, vt inferior intelligens suam essentiam, in qua est haec dependentia, ac proinde intelligens se dependentem intelligat superiorem, tanquam suum finem vsque ad primam, ad quam tandem ordinatur. Et si quis ratione huius dependentiae statuat receptionem eo modo, quo finis elucet quasi receptus in omnibus, quae sunt ad finem, nihil contendimus, sed non erit illa receptio, quam alij putant. Omnino statuimus, inferiores intelligentias intelligere superiores omnes vsque ad primam, & hinc est ordo, & dispositio entis abstracti in seipso: animae postea coelorum singulae intelligunt singulas intelligentias, & sic vsque ad primam, vt suo loco est declaratum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 369","label":"369","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/369"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 371","label":"371","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/371"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}