{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 376","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 376","ref":"376","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/376","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/376.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"quae dicit haec sunt, causas per accidens esse posteriores causis per se, quare casum & fortunam esse causas posteriores intellectus, & natura, atque ideo proprijs verbis scribit. Quare si coeli maxime casus est causa, necesse est, vt prius sit Mens, & Natura, quae sint aliorum, & huius vniuersi causa. Ergo consentit Vniuersum habere efficiens, & hoc esse intellectum, qui est Deus. Affert responsionem, quod Aristoteles ibi hoc non demonstrat, intellectum esse effectorem mundi, sed quod qui diceret casum, & fortunam esse causas mundi, cogeretur ante illas ponere intellectum, & naturam. Auxiliatur rationi Simplicius, oportere coelum, si ab alio trahit motum, etiam ab alio trahere substantiam, cum substantia sit melior motu, quare si de se non potest habere id quod est deterius, multo minus de se poterit habere id, quod est praestantius; cum igitur non possit habere motum aeternum, nisi ab ente separato immobili, multo minus poterit habere substantiam corpoream aeter nam, nisi ab ente incorporeo aeterno, quod est primum ens, & Deus; non posse autem de se habere motum ęternum, quia vis coeli sit vis finita, quae de se non potest mouere infinito tempore. Colligit itaque primum principium Aristoteli non solum esse finem, sed etiam principium effectiuum omnium, esseque librum Ammonij praeceptoris, è quo ipse nonnulla sibi sumpserit, qui locupletissimam fidem horum faciat, è quo quis possit exactiorem doctrinam accipere. Quaeritur autem, cur non ita palam dixerit Philosophus, Deum esse causam efficientem, vt dixit illum esse causam finalem, ait id factum, quia dicere Deum causam essectiuam, est dicere omnia ab ipso esse facta.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 375","label":"375","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/375"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 377","label":"377","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/377"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}