{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 379","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 379","ref":"379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/379.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Quantum igitur ad Bonum, qui est Deus, negat Plato effectiuum, nam si Mens filia est Boni, ea non fit ab eo, sed se diffundit, eam reddit existentem, & ideis repletam. Sic Aristoteles in Moralibus negat a Deo omnem actionem; nam res producere esset summa liberalitas, & si magnificentia in templis faciendis, cur non in mundo? tamen ibi omnia remouet agenda a primo. VideaError Simpli cij quantum mus modo quid Simplicius de Platone. Primo est error in ad Platonem. ipso, quod enim dicit Plato, Bonus erat, ostendit, illum loqui de Mente non de Bono, nam de illo non enunciabit, quod sit bonus, sed est bonum ipsum, & bonus erat, non dicitur de bo no per essentiam, sed de bono per participationem. Amplificat vero per totum bonitatem, & semper dicit opificem respexisse ad bonitatem suam; per eam enim conuersus in bonum, agit quod agit, & sic omnia de mente dicuntur, quae subordinata est, illique coniuncta, sed ratio efficiendi est in ea, prout est mens. Primo enim putauit Plato detrahi, si ponatur facere, ita est & Aristoteles secundo de Coelo, primum habet optimum sine actione, quare si ex Platone accipiendum de Aristotelis sententia, Aristoteles primum non debet pone re efficiens, nec certe si poneret, poneret vt Plato, nam ponePlatonis, & Aristot. discri ret productiuum omnium, quia omnia ab eo dependent, Pla men. to non poneret entis inordinati; non poneret & vt Plato, quia omni ab aeterno habent hanc dependentiam, Platoni Rationes Sim mundus aliquando est factus. Definitio efficientis, quam plicij conside ostentat Simplicius, induceret Deum facere ex materia praerantur. Definitio effi supposita, intelligitur enim hoc pacto. Duo requiruntur ad cientis. faciendum motum mouens, & mobile, tertio Physicorum textu nono, & motus est praecipue in mobili ibidem in textu 18. Cum igitur ista requirantur, quaeritur a quo primo sit motus comparando mobile mouenti?","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 378","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/378"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 380","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/380"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}