{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 38","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/38.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Conuenientia Auerroista rum. Eorundem va rietas. Prima opin. Secunda opi. Distinguitur prima opin. in duas opinio. Secunda, quae Zimarae. Alia communis sententia Auerroistarum. Diuersitas. Achillinus. Vnde tam diuersae opiniones Auerroistarum. Themistius 1. de Coelo, & 3. Physic. cetur in tractatu de intelligentijs. Primi etiam opinantes sunt diuersi. Quidam volunt, illam materiam esse de se hanc, vt scholae loquuntur, & indiuiduam, & demensionatam. Alij volunt, eam circumscripta intelligentia nihil aliud habere, nisi quod sit ens quoddam simplex, & materia, quae pro tanto dicitur actu, pro quanto non est in potentia ad formam substan tialem, vt materia sublunaris. Non est enim circumscripta intelligentia, ens actu, quod possit agere in haec inferiora. Et huius opinionis est Zimara. Omnes communiter declarant hanc materiam, quod sit media inter actum purum, & materiam primam. Hoc esse medium explicant similitudine. Quidam, qui tenent, quod sit de se dimensa, dicunt eam mediam, quia, ob potentiam ad diuersa loca, se habet ad materiam; ob esse perpetuo dimensam dimensionibus terminatis, se habet ad actum. Alij, qui id non tenent, dicunt eam similem ma teriae, quia est potentia ad vbi; similem formae, quia sit actu de se, nec indigeat ad suam actualem existentiam forma. Haec accipiunt ex libro de substantia orbis, capite 5. Et Achillinus declarat dictum Auerrois, quod est. Sed forte videtur, quod ista materia habet esse medium inter materiam, quae est omnino in potentia, & interactum purum, scilicet tres dimensiones, in quibus non est potentia omnino, hoc pacto. Ait purum actum intelligi via imperfectionis, & illum qui primo est propinquus materiae, & hic est actus dimensionis terminatae, sic igitur media, quia non est ita potentialis vt materia in potentia, & non est ita actu, vt sit forma. Omnino tam multa dicunt, vt nihil magis dubium, & incertum. Ratio forte esse potest, quia procul absunt omnes ab Auerrois sententia, quod dicemus infra, quemadmodum absunt a sententijs Graecorum, dum eos volunt dicere, vt Auerroes dicit. Hanc, aiunt, esse sententiam Themistij, & Simplicij. Quantum ad Themistium, adducit etiam Auerroes illius locum in fine paraphrasis primi de Coe lo, ex primo de Coelo eiusdem Themistij. Isti vero adducunt 3. Physicorum commento 3. vbi habet Themistius: Aethereum vero corpus in suae naturae solo actu est, quod & habet Simplicius eodem loco. Ex his isti accipiunt, quod Graeci id dicant, quod Auerroes.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 37","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/37"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 39","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/39"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}