{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 38-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 38-2","ref":"38-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/38-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/38-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/38-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Casus autem praesens sic se habet: Quod nobis stantibus stellae, quae in lacteo orbe reperiuntur, & Sol non semper inter se ęqualiter distant, vtroque moto, & varie, & in contrarium. Ergo non deberet semper apparere eadem pars imaginis lacteae in eadem parte coeli, contra id, quod est manifestum. Subdit, & aliud, quod est, noctu lac videri in aqua: quare duplicem oportere fieri nostri visus reflexionem ab aqua ad stellas, a stellis ad Solem, quae in tanta distantia est impossibilis. Haec Aristoteles pro sententiarum propositarum reprobatione. Quibus contenti sumus impudentiam exi stimantes supra Aristotelis examen velle aliquid censere Alias sententias post ipsum adinuentas proponemus, & de ipsis aliquid dicemus. Auerroes ait, lac fieri ex reflexione lu minis stellarum, in quibus cernitur, ad ignem siue halitum; in qua quidem reflexione lumina miscentur, & sic longitudinis speciem referunt, ita vt imago lactis producatur, partim ex igne, aut halitu propinquo reflectente, partim ex stellarum lumine. Et hanc dicit Auerroes fuisse Aristotelis opinionem. Dubitat autem statim, quomodo stellarum lumen a corpore refrangatur raro, & tenui. Soluit vero rarum profecto esse ignem: Sed lumen illarum stellarum esse adeo imbecillum, vt ex eo possit refrangi. Fieri enim reflexionem, non solum ob crassitiem reflectentis, sed ob luminis debilitatem: vt de visu docuit Philosophus, cum de Iride loqueretur, quo in loco casum Antipherontis considerabat. Plane autem, vt videtur, hoc modo sibi non satisfaciens, ponit & alios. Quorum vnus est; partem illam coeli a stellis non per vllam reflexionem, sed per se ipsam lumen accipere aeo modo, quo lumen a Sole accipit. Stellarum autem frequentiam facere, vt lumen illud multiplicatum conseruetur; paruitate vero earundem accidere, ne sit valde splendidum, at simile potius colori quam lumini; & fortassis eam coeli partem ob stellarum illarum propinquitatem esse densiorem, quae densitas sit adiumen to, vt lumen tale in illa appareat. Alter est, esse ibi stellas plurimas, adeo vero exiguas, vt ob earum paruitatem non conspiciantur, earum tamen lumen videri, quia admistione sit factum ita intensum, vt conspici possit. Haec Auerroes. Nos in ipso haec aduertimus.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 37-2","label":"Caput IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/37-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 39-2","label":"Caput IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/39-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}