{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 385","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 385","ref":"385","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/385","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/385.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"non erit efficiens omnium; imo maxime, nam debet esse efficiens omnium factibilium, coelum ipsum, & abstracta non sunt factibilia, quare horum non potest esse efficiens, de qua re infra. An Deus non erit volens, dicunt isti? si volens, agens, Deus an volens. nam voluntas est principium agendi. Quaeso istos ad aures Aristotelis, quae voluntas in Deo? liberane, an determinata? Non libera, quia sic velle, & esse, non essent idem. Si determinata, quae voluntas est? Esto; sed an solo nomine voluntas est respectu finis, ex tertio Ethicorum, qui finis est propo situs primo fini. Voluntas est propter actionem, est principium actionis, nulla actiò est in Deo 10. Moralium. Et quaeso quid velit Deus? alia a se? vilescet, seipsum? non est indigens. Ita dicebat. Philosophus, formam non appetere seipsam, quia non est indigens, quare Philosophus non ponit in Deo voluntatem. Ait Iandunus, alioquin non erit contingentia, oportet Aristotelem cognouisse liberam, & eminentissimam Dei voluntatem, quod non potuit cognoscere. Ad Iandunum autem. Si est determinata, aeque tollit contingen Responsio ad landunum. tiam secundum illius principia. At quamuis Deus necessario moueat, tamen stat contingentia, haec enim est in indiuiduis specierum, non in speciebus, quae nunquam aliter se habent. Soluit igitur Philosophus dictum landuni octauo Phy sicorum textu 53. Quaedam mouentur immediate a primo motore, & in his nihil contingens, vt in coelo, quaedam mediante coelo, & in horum singularibus est contingentia, quia vt talia singularia se habent sub coelo accidentaliter, singulare enim quoduis, prout tale singulare, se habet per accidens sub causa vniuersali. Est propositio, quod finis significet agens significatione necessaria, qua vtuntur Auerroistae ex Auerroe, vt conclu dant Deum si sit finis, esse etiam efficiens: vtuntur autem satis confuse, dicunt, si est finis, dat finem rei, finis & forma idem Cec idem sunt, ergo dat formam, quod dat formam efficiens est, ergo idem finis, & efficiens; quae omnia possent audiri, si esset finis gratia cuius, modo primum est finis cui omnium. Ego sic facerem argumentum. Si est finis, oportet esse agens, & ex hoc finis significat agens significatione necessaria.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 382-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/382-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 366-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/366-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/366-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}