{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 391","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/391.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"de Coelo est semper ens, ergo idem in sua intima natura habet, vt sit aliquando ens, aliquando non ens; quod est, non semper ens, & vt sit semper ens, quare idem est semper ens, & non semper ens, quae sunt contradictoria, & sic in sua intima essentia vnum habet contradictoria; quare implicat contradictionem ęternum esse factum per emanationem. Locus ex quo accipiunt hanc distinctionem, Locus Aristo telis, qui est qui est textus primus 9. Metaphysices, illis minime fauet; est horum funda actus, & potentia vbi non est motus, quia motus est in quatmentum explicatur. tuor tantum Praedicamentis, actus & potentia est in omnibus; transitus enim de potentia ad actum est in omnibus, non tamen in omnibus est motus, & transitus in accidentibus aliquibus, est de pura priuatione ad actum, veluti de tenebris ad lucem, qui tamen motus non dicitur. Exponit recte Alexander locum illum; vult, inquit, Aristoteles ostendere, dicendum esse de actu, & potentia a Metaphysico, quod non esset, si ista non essent nisi vbi est motus, quia tunc attinerent ad Naturalem, quare, ait Philosophus, sequuntur ens, quatenus ens, sunt enim in omnibus Praedicamentis, cum motus non Male deducisit nisi in quattuor, ait non propter hoc, si isti resipiscant, detur agens per bet dari agens per emanationem, nam esto quod fiat transiemanationem. tus de potentia ad actum sine motu, non fit tamen sine subie cto, quod requirunt ipsi in sua illa emanatione. Rationem dantis esse, ratione mouentis esse priorem non consentiunt demonstrationes octauo Physicorum, in esse de se subsistenti, & vere existenti, quale est esse substantiarum: quae demon strationes ruerent, si daretur hoc agens per emanationem sine motu. Non permittit etiam definitio efficientis, non enim potest dari esse ab efficiente, nisi detur per motum, si quidem est efficientis essentia, vt sit vnde principium motus; quod si esset illud efficiens Metaphysicum, faciens sine motu, & sine subie cto, certe magis differt essentia causalitatis efficientis per motum, & efficientis per emanationem, quam differat essentia causalitatis primo efficientis, & instrumenti, quare vereor, ne cogamur, si huic efficienti subscribimus, causas multiplicare, & duo genera efficientium proponere.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 390","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/390"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 392","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/392"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}