{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 393","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 393","ref":"393","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/393","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/393.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Altera distinctio nihil minus stinctio. est alicuius momenti; Aristoteles duodecimo Metaphysices, textu decimosexto, absolute profert, quod efficiens est prius tempore facto, & loquitur de efficiente simpliciter; Alexanter ita accipit propositionem sine vlla limitatione. D. Thomas adhibet etiam rationem, & est: quia causae efficientes sunt principia motus, per quem res fit, & qui terminatur ad rem factam, quare opus est, vt sint antequam res fiat, quae ab ipObiectio. sis est producenda. Obijcitur coeli motus, qui est aeternus, quomodo igitur efficiens motum coeli est prius tempore illo? Responsio. Respondetur, quod motus coeli est aeternus, tamen efficiens illius est prius tempore illo, non quantum ad totum, sed quan tum ad singulas partes, sicut etiam Sol est prior singulis illuminationibus secundum tempus. Ita recte explicabat Simplicius octauo Physicorum, in prima digressione contra Ioan nem Grammaticum, qui & ipse recte contra Proclum a capite sexto, rationis primae disputat aduersus id, quod dicitur se habere mundum ad Deum perinde, ac se habet lumen ad Solem. Tertia distinctio de duplici generatione, petit princiTertia distinctio. pium, nam supponit, esse emanationem, & productionem ex nihilo, idest, non praesupposito subiecto, quod est id, de quo contenditur. Sed si est haec generatio, & hac agit Deus, arArgumentatio. guam sic; Quae non sunt sine materia, non sunt factibilia nisi praesupposita materia; ita Aristoteles, accidentia non sunt sine subiecto, ergo non fiunt sine subiecto, primo Physicorum, textu 62. Mundus sensibilis non est sine materia, ergo non est factibilis sine materia. Quarta etiam distinctio, quod non Quarta distin ctio. esse praecedere esse contingit duobus modis, vel positiue, vel priuatiue, est quaedam subtilitas; nam illa instantia naturae quid sunt, & istud non esse, quod dicit aptitudinem, vt non sit nisi ab illo sit, & quod dicitur vt sic antecedere esse, nonne est simul tempore cum esse? Dicam hoc pacto: In quoArgumentatio. cumque instanti non est ex sua aptitudine, quia in quocumque instanti est aptum non esse, in quocumque autem inDdd stanti est ex praesentia causantis, quare reducta ad actum apti tudine, & causa, quae non potest remoueri, semper manente, in quocumque instanti est, & non est.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 392","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/392"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 394","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/394"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}