{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 405","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 405","ref":"405","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/405","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/405.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Caput II. VOD dixit Philosophus, Lacteam viam esse comam magni circuli, quae concrescit ex halitu fumoso, ita passim receptum est, vt in hoc vno nec bene considerato steterint expositores, atque adeo asseruerint Aristotelem sentire inter cometam, & lac nihil interesse praeter figuram, & magnitudinem. Lac enim nihil aliud esse, quam halitum incensum; vt etiam cometam nihil aliud est, quam halitus incensus. Inde factum est, vt excitatis multis obiectionibus, de qui bus postea, variae praeter Aristotelem prodierint explanatorum opiniones. Ioannes Grammaticus putauit Lac esse passionem corporis coelestis ab eo inseparabilem, cuius non posfit afferri certa causa; vt etiam non potest afferri, cur sidera inter se differant magnitudine, colore, & situ; quam coniunctionem, & conueuientiam, quemue ordinem inter se habeant; cur sit differens motus in coelo, hic in anteriora, ille in posteriora; cur quidam orbes celerius, alij tardius moueantur. Da mascius itidem damnata Philosophi sententia, dixit, Lacteum circulum esse quandam coeli affectionem paruorum siderum condenso, & albo lumine candicantem. Reliqua ab eo relata ex Empedotimo sunt fabulis simillima, quae apud Philosophum legi possunt: Lac scilicet esse viam animarum transeuntium per inferorum loca ad coeli plagas. Ammonius, vt habetur apud Olimpiodorum quattuor rationibus, quibus Aristoteles suam construit sententiam, quattuor & ipse contraponit, ostendentes illam esse impossibilem. Quid ipse de Lactea opi netur, non satis liquet. Hoc certum est, eum Aristoteli non consentire. Auerroes tribuit Alex. opinionem quam alij dicunt esse Aristotelis. Lac scilicet esse vt cometam, esse quippe halitum incensum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 404","label":"IN SCHOLA PATAVINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/404"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 406","label":"Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/406"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}