{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 44","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/44.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"secundi de Coelo, tres ponit circa hanc Lunae faciem opiniones. Prima est, maculas illas esse partes in Lunae superficie diuersificatas ab alijs in receptione luminis a Sole. Modi autem recipiendi luminis Auerrois sunt duo: Vnus est per reflexionem. Alius per penetrationem: Putat ipse Lunam non recipere lumen per reflexionem, sed per penetrationem. Modus recipiendi per reflexionem est, vt id, a quo est reflexio, fiat luminosum in superficie, & inde radij reflectantur. Modus recipiendi per penetrationem, est, vt recipiens illumi netur per se, quod postea sic illuminatum luceat quasi sua lu ce. Hocque ait determinatum ab Auenatha. Addit vero rationem, cur Luna sic debeat illuminari; & est, quod illuminatum per penetrationem mittit a se radios in infinitum pro sua facultate, quousque sit receptiuum, & quantumcumque. Luminosum autem per reflexionem non mittit radios sic in infinitum expansos, nam reflexio fit ad angulos aequales terminatos. Vnde, si Luna esset luminosa per reflexionem, contingeret in quibusdam sitibus lumen Lunae non peruenire ad terram. Atque insuper, cum Luna sit multo minor terra, non extenderetur illuminatio per totum hemisphęrium, quod ait Auerroes esse manifestum in scientia de aspectibus, & Cleomedes demonstrauit libro 2. cap. 4. Cum igitur aequaliter illuminetur ex Luna lucente hemisphaerium, oportet illam non per radios reflexos illuminare, sed per radios, qui eam penetrauerint, quos vocant, lumen absorptum. Non esse vero hoc nouum in Luna ostendit Auerroes, quia sicut in toto coelo diuersificantur partes secundum diaphanum, & non diaphanum, lucidum non lucidum; ita non est remotum fieri diuersitatem in partibus Lunae, quantum ad receptionem luminis a Sole. Postquam autem Luna reddenda luminosa, debet sic lumen absorbere; quaeritur quae sit conditio diuersitatis in ea parte. Videtur Auerroes velle illam partem esse densiorem; & concludit, hunc sermonem circa Lunae maculam esse alijs omnibus meliorem.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 43-2","label":"CAESARIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/43-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 45","label":"CAESARIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/45"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}