{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 5.1-4","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 5.1-4","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.1.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Si est aliquod generans coelum, opus est, vt per transmutationem illud producat: siquidem non est alius modus producendarum substantiarum apud Aristo telem isto excepto. Quod per transmutationem producit; id facit praesupposito subiecto corporeo, quia nihil potest transmutari nisi sit corporeum, vt adnotabat Auerroes com. 4. 8. Physicorum, vbi dicebat, ex materia prima nuda non posse aliquid fieri; & consentiebat Aristoteles primo de Ortu & interitu in solutione quaestionis, qua dubitatum fuerat, quomo do ex ente potentia, aliquid fiat. Soluebat enim dicendo, ens potentia semper habere actum coniunctum, & sic statuebat il lud, quod subijcitur transmutationi semper esse actu corporeum. Quare oportet, generans per transmutationem praesup ponere subiectum corporeum, per cuius transmutationem generet. Ad subiectum autem corporeum transmutandum non potest operari aliquod agens, quod non sit corporeum. Quare, si coelum generatur, opus est, illud efficiens, quod ipsum generat, esse corporeum; at nuilum datur corporeum efficiens, quod possit coelum generare, ergo coelum non habet agens, a quo possit generari. Non dari agens corporeum, quod possit coelum generare, per se patet. Siquidem, omne corporeum, vel est simplex, vel mistum. Cum itaque mista sint ex simplicibus, si sit aliquod corporeum coeli productiuum, id oportet, vt sit simplex; simplicia vero numero quatuor elementorum sunt conclusa, quae ad coelum habent respectum facti, non facientis: coelum enim se habet adilla vt agens non vt patiens. Quare a talibus simplicibus non potest esse productum. Quod si non sunt alia simplicia praeter ista, vt non sunt, relinquitur coelum non posse habere efficiens, & sic non posse esse generatum. Quod veroagens non corporeum non possit transmutare subiectum corporeum, est Auerrois propositio multis in locis, sed ex professo commento 31. 7. Meta physicorum. Mixtum enim cum materia, ait, necessarium est, vt generetur a mixto cum materia. Et 1. eiusdem operis commento 31. Quod enim est materiale non transmutatur, nisi ab alio materiali. Et adiungebat, formas abstractas non posse esse causas generabilium, neque secundum formas, neque secundum agentes. Et est doctrina Aristotelis, dum ait, Sol & homo generant hominem. Dum etiam in 2.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/3"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 5.5-7","label":"5.5 to 5.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/5.5"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}