{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 51-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 51-2","ref":"51-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/51-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/51-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Additur, grauia omnia debere in vnum componi, & esse inconueniens, Lunam terram exi stentem tantum distare a terra hac nostra. Esse insuper incon gruum, duas dari terras loco contrarias, nostra quidem deor sum collocata, Luna autem sursum. Respondent illi, ferri gra uia ad terram, tanquam ad totum, vt scilicet partes suam repetant integritatem, Lunam vero nunquam hic fuisse tanquam partem huius terrae, & postea, hinc diuulsam, eo vbi nunc est, fuisse tranflatam, vt propterea debeat hunc locum repetere. Subdunt, non esse necessarium, vt grauia omnia sint in cen tro, veluti in vnum locum componenda. Cur enim non similiter omnia leuia erunt loco in vno? Multi sane ignes sub terra existunt, cur etiam non omnes stellae in vnum locum congestae? Quod si negandum est, Lunam esse terram, quia tantum distat ab hac terra, cur non etiam negatur, Solem esse stel lam, quia tantum distat a sphaera stellarum? Aiunt non posse dici terram esse infra, Lunam autem supra, quia supra, & infra vere non sint, quippe quibus positis profitentur sequi plu rima absurda. Dicunt non descendere Lunam ad nostram terram, cum tamen nostra terra, si illic esset vbi est Luna, huc ad eam esset casura, partim quia nostra haec terra est maior, nimirum cuius vmbra in cono tres caperet Lunas, & quia Luna terra existens, ob inflammationem, leuior est reddita, & quia impetus, & motus eius in gyrum casum eiusdem praeueniunt. Omnino concludunt; mundum prouidentia esse constitutum, quae opportune disponit, & in bona dispositione res dispositas conseruat. Videmus, aiunt, in parte hominis sublimi esse caput, grauia nimirum, & terrena, non enim omne corpus momentis grauitatis, & leuitatis expenditur, sed prouidentia congruenti alia ratione omnia ordinat. Quare colligunt, si in paruo mundo ita fit, cur non in magno? Ita sane ar guebat Dii guebat & Aristot. 8. Physicorum.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 50-3","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/50-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/50-3"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 52-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}