{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 52-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 52-2","ref":"52-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/52-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quantum ad macularum constitutionem, vrgentur, quod tanti illi hiatus viderentur; obijciturque quod Luna maxime in plenilunio habet illam faciem, vbi maxima in ea est lux Solis, & quaeritur, quomodo in illis asperitatibus lumen reflectatur. Dicitur insuper, quod, si non habitatur, videtur esse ad nullum vsum. Ait enim Plato, hanc nostram terram hac de causa extitisse, vt habitaretur, quod, si Luna habitatur, quomodo ibi viuitur? vbi imbres? vbi nubes? sine quibus nihil potest nasci, nihil adolescere? nisi forte illos habitatores nutriat Luna, vt in fabulis Minerua Achillem, quotidie Ambrosiam exhibendo. Haud certe ibi nasci potest radix Indica, qua ore carentes incolae vitam olfaciendo tueantur. Circumgirata tam velociter Luna quomodo ibi habitatio? His respondent, non videri illos hiatus ob distantiam, posse tamen videri, si quis acute cernat, sicut etiam non videtur facies puellae nisi ab acute cernentibus. Di cuntque in plenilunio maiorem haberi reflexionis dissipationem, quare nihil esse mirum, si tunc maxime facies appareat. Nihil autem prohibere fieri reflexionem, quia non sunt in Luna solae asperitates, sed est etiam laeuigatum corpus. Nullum etiam fore absurdum, quamuis non habitaretur, neque enim nostra haec terra tota habitatur. Multa profecto in ea sunt sterilia atque inhospita, non tamen ideo dicitur esse frustra. Habebit, inquiunt, Luna hunc vsum, vt praebeat reflexio nem lumini. Quod, si dicatur habitari, nullum tamen inde posse afferri inconueniens. Motus ille est aequabilis, & placidissimus, quare aufertur habitatoribus periculum cadendi. Nec requiruntur pluuię ad alendas segetes, neque enim pluit in Aegypto, cum tamen ibi nascantur, & viuant. Sunt arbores vocatae anacampserotes, quae e terra euulsę, non modo viuant suspensae, quanto quis velit tempore, sed etiam germinent; quid ergo mirum, si etiam in Luna plantae nascuntur, praesertim cum Luna sit mollis, & aquosa? Homines vero inibi viuentes nihil vetat esse graciles, & pauco viuere. Rethorice dicta, non philosophice. Sunt autem & ista paululum consideranda, non omnia, nec ad amussim, sed aliqua decenter.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 51-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/51-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 53-3","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/53-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/53-3"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}