{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 55","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/55.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Quod contendunt, Lunam non esse stellam, quia videatur interdiu contra regulam stellarum, obseruent eam videri interdiu quasi coloratam, & figuratam, non vt lucentem, & hoc ficri ob eius propinquitatem, viderique tunc solum, cum est in multa a Sole distantia, & Sole non multum illuminante. Videntur etiam stellae interdiu e profundo puteo, & quod magis est, videntur vt lucentes. Quod etiam con tendunt non esse stellam, quia non luceat; hoc nouum, neque enim omnes stellae aequaliter lucent; lunaque est infima, impu rissima, & lucet, vt carbo; quod videmus in eclipsi. Impedit lu men Solis, vt & terra, ratione densitatis vtrique communis, licet secundum prius & posterius, non tamen ideo vnum terra, & Luna; illuminatur Luna diuersimode ab aere, & terra, nam haec quidem reflectens, ille tanquam peruius, Luna tanquam radium absorbens, & profecto, licet a Sole illuminentur aer, & aqua, non tamen aer & aqua idem sunt, quamuis in aliquo conueniant. Quae de rupturis dicuntur, & de habitatione nemo non videt esse fabulosa. Quaero autem ego, an haec isti dicunt, quia ea viderint, an sic fingunt? si viderunt, non certe viderunt nisi aliquo instrumento. Quod quale fuerit non est compertum, potuit autem esse deceptio. Mirumque illud esse potest, si viderunt arbores ibi natas, cur non etiam ho mines deambulantes, maxime quantos scribit Plutarchus? si fingunt, nihil prohibuit fingi etiam Sphynges, & Minotauros. Sed haec non sunt philosophica. Si Luna sit terra, eius illumi natio erit per reflexionem, & tunc aderit Auerrois argumentum, lumen scilicet reflexum, quia ad angulos similes reflecti tur, non extendi nisi pro ratione punctorum vnde fit reflexio. Quare non vbique Orizontem Luna, pręsertim multo minor terra existens, poterit lumine complere. Nouimus quid Plutarchus dicat, Rhetorice disputans, de hac propositione, quod omnis reflexio fiat ad angulos aequales. Sed nos relinquimus vlteriorem considerationem perspectiuis, & putamus eam sensu posse esse compertam. Reliqua, quę in hac sententia proponuntur, sunt fabulis nimium valde similima: luculenter Plutarchus. Satius est nos ad rem nostram sermonem conuertere. De raritate, & densitate quid Sapientes dixerint. Caput IV.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 54-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/54-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 56-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/56-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/56-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}