{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 56","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/56.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Omnes substantiae sensibiles mate riam habent, non sit comprehensum propter duo. Primum est auctoritas Alexandri, qui in 1. textu nomine coeli exponit mundum. Alterum est, quia sensibiles substantiae dicuntur tangibiles; tactus enim primus sensus, vnde quia coelum non est tangibile, in his non comprehenditur. Et tandem dicunt, quod Philosophus euidenter loquitur de generabilibus, & corruptibilibus, quia habet in litera illius textus. Tertium autem ex his, cuius solius est generatio, & corruptio. Quae omnia nihil sunt. Esto verum id, quod dicit Alexander, si est Alexander qui lo quitur, coelum promundo poni, quod facile aliquis non con sentiat. Ad quid enim animalia, & alia sensibilia prius separa tim enumerasse, si postea coelum, non vt partem simul cum il lis mundum constituentem, sed pro toto vniuerso volumus ponere? Subiungitur ibi: & partes coeli. In his partibus dubio procul coelum, quod est quinta substantia, est comprehensum, quia est pars mundi. Quare haec istorum consideratio hactenus nulla est. Aliud etiam habet resolutionem ex 12. Metaphysicorum, textu 5. Ibi Aristoteles tres dicit esse substantias; vnam sensibilem, quae duplex est, vna generabilis, altera sempiterna, & haec est coelum; quare coelum comprehen ditur in substantijs sensibilibus. Deinde substantias sensibiles dicitibi Philosophus illas, de quibus in textu primo, & secundo, in fine est facta mentio, contradistinctas scilicet ab ideis, & a rebus mathematicis. Inter has certè est coelum, qua te vanum est dicere, coelum non comprehendi nomine sensibilis substantiae. Tertiae obiectioni respondet Philosophus in textu 4. Etenim ibi est apertum ex sola literae lectione materiam coelestem, & substantiam coelestem in eo discursu esse comprehensam. Quod vero de generatione, & corruptione compositi meminerit in tex. 3. ratio est, partim, quia quando volumus afferre exempla, illa afferimus in magis notis, & in illis, in quibus res est magis euidens. Vnde factum est, vt cum de composito ex materia, & forma vellet afferre exemplum, illud proposuerit vbi res est notissima, partim quia in septimo fuerat disputatum, neque materiam generari, neque formam, sed compositum. Cum igitur hic vellet ponere differen","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 53-2","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/53-2"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/57"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}