{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 61","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Exempli gratia, dicit Philosophus, mundum esse aeternum, & addit, quod mundus dependet a Deo; si Deus non esset, non esset mundus; mundus igitur existens aeternus; dicitur nihiloninus possibilis possibilitate extrinseca, quia sua ęternitas praesupponit esse Dei, quo ablato rueret mundus. Sic se habet in re nostra. Coelum, quia est compositum, est nouum, & possibile; sed quia est compositum compo sitione substantiali, ideo est nouum, & possibile, non intrinseca, sed extrinseca possibilitate: Et est ac si dicamus, coelum esse causatum, coelum esse dependens: Et oportet omne compositum esse tale, quia nullum carens simplicitate est primum, vn de omne compositum dependet: Et in hunc sensum scripsit Alexander propositionem, vt patet eo commento, vbi subiun git. Omne compositum est nouum: nihil enim est causatum à seipso, quod significat nouitatem respectu causalitatis, & dependen tiae; quodque negat Philosophus possibile ex se fieriaeternum ab alio, est negatum de possibili ab intrinseco, vt ponebat Pla to; non de possibili ab extrinseco, vt est de dependente aeterno. Noui hanc Glossam esse landuni: Omne compositum est nouum, idest, dependens: Et noui Zimarae contradictionem in Theorematibus, sed videant, quibus vacat. Est secundum argumentum de resolutione coeli, quod sic resoluimus. Possibilitas intrinseca est illa, quae sequitur naturam principiorum intrinsecorum, quę sunt materia, & forma, & est in illis, in qui bus materia est principium essendi, & non essendi, & in quibus forma habet contrarium, de qua possibilitate loquitur Philosophus, cum ait: possibile ex se non posse fieri perpetuum ab alio, quia non potest hoc fieri, nisi corrumpatur ea principiorum constituentium natura, quia est contradictio, seruari naturam aliquando entis, aliquando non entis, & idem esse sem per ens. Possibilitas ab extrinseco est in omni, quod praesupponit aliquid in suo genere prius se ipso, id omne licet intrinsece Possibilitas, vel intrinseca, vel extrinseca. Declarat quid sit possibilitas intrinseca. Coelum quomodo nouum & possibile. Quale possibi le non possit aeternari. landunus, & Zimata. Ponuntur fum damenta solu tionis secundi argumenti.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/60"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}