{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 62","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"sece sit semper ens; quia tamen non est semper ens simpliciter, sed solum illo priori praesupposito, ideo hoc dicitur possi bile ab extrinseco, sola prima causa est simpliciter necesse esse, quia nec intrinsece, nec extrinsece includit possibilitatem; post illam intelligentiae, & coeli non includunt possibilitatem, intrinsecam, quia non sunt ex materia, aut non sunt ex materia corruptibili, sed includunt possibilitatem extrinsecam, quia praesupponunt esse primae causae, & sic dicuntur conseruari a prima causa, quia illa sublata non essent, & haec dicitur in scholis dependentia. Res ita intelligatur: semper fuit Deus, & semper erit, semper fuit, ait Aristoteles, & semper erit mun dus; tamen tollite mundum, non tolletur Deus, quia esse Dei non praesupponit esse mundi: tollite Deum, tolletur mundus, quia esse mundi praesupponit esse Dei. Male itaque Plato, qui volens coelum intrinsece esse possibile solui, cum sit ligatum, reddere vult illud immune a solutione per voluntatem Dei. Ad argumentum vero nos ita dicimus: Compositum com positione accidentali est resolubile, compositum compositione substantiali non est resolubile. Sic non est resolubilis simpliciter forma a specie; est tamen resolubilis a singulo indiuiduo. In coelo omnia sunt specifica, quare nulla possibilis resolutio nisi per solam mentem, quae non facit corruptionem: Vt diuisio in partes quantitatiuas facta in coelo per intellectum, & per designationem, nihil illud corrumpit. Platonis dictum in Timęo admittit aliquam Glossam ad hoc propositum, quam nouit Simplicius commento 29. 1. de Coelo. Non estis, inquit Deus, omnino indissolubiles. Si dicit, non estis omnino indis solubiles, ergo concedit, quod sunt aliquo pacto indissolubiles. Quid ergo si dicamus, quod ab intrinseco sunt indissolubiles, ab extrinseco non indissolubiles, quae erit doctrina superior. Verumtamen, quamuis haec verba id possint recipere, non tamen ita reliquum doctrinae Platonicae. Sed nunc de Pla tone nihil sollicitemur. Postrema argumentatio sic aufertur. Aristoteles eo loco non loquitur de aeternis, idest de coelestibus, sed de aeternis, idest, de speciebus generabilium, & corru ptibilium, & de elementorum vniuersitatibus, quare ea aucto ραγλραοο σσπδλε*ς. Opiniones circa coeli constitutionem inueniuntur Caput Primum. OELI compositionem ponit Auerroes ex intelligentia, & orbe, quae sententia multipliciter proponitur, vt supra est notatum, & multiplicem ideo requirit considerationem.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/61"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}