{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 64","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/64.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Erit autem opportunitas disserendi de ipsa, cum loquemur de coeli animatione; etenim etiam Auerroes hanc posuit compositionem ratione animationis. Nunc id solum dicemus, quod attinet ad compositionem per se acceptam, vt compositio est, quae talis requiritur etiam in schola Auerrois, vt fiat in coelo per illam verius vnum, quam in sublunaribus per coniunctionem materiae, & formae. Compositum igitur habet componentia tanquam sui partes; de ra tione autem partis est, vt sit ens in alio, quare, cum intelligentia, quae est substantia actu ens, sit ens prorsus de se subsistens, non videtur, quomodo possit euadere ens in alio, ita praesertim, vt oportet illam euadere, si debet conuenire in coeli intrinsecam compositionem, qualem, necessariam esse in coeli natura constituenda, supra est demonstratum. Nec obstat, quod dicunt, coeli compositionem ex intelligentia, & orbe esse compositionem aequiuocam; etenim, si est aequiuoca eo modo, quo dicuntur aequiuoce homo viuus, & homo pictus, iam non est compositio, nisi quantum ad nomen; sin est aequiuoca ab vno, vt dicunt Graeci, opus est seruari veram rationem realis compositionis, quamuis postea suo modo ab alijs diuerso constantem; quam quidem nullus vnquam seruet componens ex intelligentia, & orbe, quosecumque vertat. Et istud ipsum praesetized igi De Natura Coeli, Sectio IIII.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/62"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/65"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}