{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 69","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/69.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Ratio autem ordinandi non est propter gradum entitatis superadditum; sed penes rationem agentis, & patientis: Aut, si libet dicere gradum entitatis, attendatur is gradus ratione mo di propositi, secundum quem non attenditur adiunctio entita tis; sed perfectius, & imperfectius esse in eodem gradu, ratione cuius resultat entitas diuersa. Quando ergo dicit, non posse duas puras potentias inaequaliter distare, dicitur, quod pos sunt ob modum propositum, secundum quae vna habet rationem agentis respectu alterius, altera rationem patientis; agentis tamen, & patientis, quatenus ambae fiunt pars suorum compositorum naturalium, penes quem est agere, & pati. Altera quidem de sua essentia est talis, vt sit pars compositi dominantis, & habentis vim effectiuam; altera est de sua natura pars essentialis compositi naturalis habentis ad illud primum vim, & facultatem solum passiuam. Sic attenditur in his ordo ad primum, qui semper est mediante forma, quam recipiunt, sic ratione actus est distinctio, & ordo ad primum. Quod si non differunt gradu entitatis, quo extollantur, aut depriman tur, non est timendum, ne vel nihil, vel ens euadant. Et sic tol latur illud dictum: materiam esse mediam inter ens, & nihil. Quod quidem satis seruatur, seruata in vtraque materia, natura & essentia potestatis. Etenim, quod est medium inter ens, & nihil, non est aliud, quam potentia, quae nondum est id, quod debet euadere, pars scilicet compositi naturalis, & sic nondum est ens; non est autem nihil, quia nihil neque est ens, neque potest fieriens, vt potest illud, quod est potentia ens. Aliqua postea alia essent seruanda praeter incorruptibilitatem: verum, quod studet ipse posita eadem materia seruare incorruptibilitatem, hoc consideretur. Materia sane est principium generationis, & corruptionis; sic enim per vtrumque definitur 1. Physicorum; ipse autem solum loquitur de corruptione. Materia etiam de sua natura appetit formam, ex textu 81. Insuper materia 1. de Generatione textu 1. dicitur esse causa transmutationis, quatenus est comune subiectum omnium. Quare male Aegidius a natura materiae tentat remouere rationem generationis, & corruptionis, vultque hanc ei adiungere ab extrinseco, propter scilicet priuationem. Quod placitum, Male Aegidius dixit for mam coeli non habere contrarium, & ideo coelum aeternum. Ratio pro sen tentia D. Th. Soluitur. Materiam satia ri forma, & ideo alia non appetere, falsum. In materia non potest recipi forma, quam non habeat con trarium.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 68","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/68"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 70","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/70"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}