{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 71-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 71-2","ref":"71-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"tasse Poetam rarum & densum ad materiam attinere; ex hoc Considerantur dicta Dantis. enim non posse rarum & densum esse causas virtutum diuersarum, quia hę requirant diuersa principia formalia, & nunc dicit Fora di sua materia si digiuno. Deinde consideramus similitudinem voluminis, quam putamus in hoc positam. Scribebantur in caudicibus omnia antiqui tus, hinc codices dicti, vt libri, quia in libris; scripturae autem pleraeque conuoluebantur, & in rotulas fiebant, vt nunc fit in membranis notariorum, vnde volumina appellatae; ait ergo Poeta, Lunam, quae volumen est ob rotunditatem mutaturam paginas, vocans paginam id, quod semper euoluendo detegi tur; mutaturam autem, quia semper euoluendo semper scripturam renouamus, in alteraque atque altera explicatione noua semper descripta est sententia. Affert posthaec Diua ratioInstantia. ni suae instantiam. Cogitabit forte aliquis dici posse ad allatam rationem: Radium reflexum ab ea magis intima obsistentia, obscurum reflecti, quia profundius reflectatur, quam faciant alij a superficie extima reflexi, atque illam ideo apparere obscuritatem. Hor dirai tu, che si dimostra tetro Quiui lo raggio più, ch in altre parti Per eßer li rifrato più a retro. Solutio. Soluit instantiam proposito experimento, quod dicit esse prin","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 70-3","label":"70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/70-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/70-3"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 71-3","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/71-3"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}