{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 73-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 73-2","ref":"73-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/73-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/73-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/73-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Ad quod nos dicimus; rarum & densum esse ex materia, prout multiplicatur, aut non multiplicatur sub forma, quare non sequi virtutes simpliciter esse ex materia: sed cum sint ex ea prout multiplicantur sub forma; sic magis ex forma, quam ex materia, eas procedere. Aduertendum autem est, hanc virtutum diuersitatem, quae in coelo supponitur, nihil esse: Coelum enim est causa vniuersalis, & in causa vniuersali omnia sunt; indistincta tamen; quia causa vniuersalis, eatenus est causa vniuersalis, quatenus est indifferens, & indeterminata, sicuti patet de materia prima; cui debet coe lum respondere, tanquam primum efficiens. Opus est ipsum esse indifferens actiue, vt ea est indifferens passiue. Sunt omnia opposita in materia prima, secundum potentiam passiuam; vt sunt omnia opposita in coelo secundum potentiam actiuam. Sic Porphyrius admonebat, esse omnes differentias oppositas in genere, potentia, non actu. Vnde sunt in coelo omnia opposita, non quatenus vna stella sit virtutis, & formę frigidę, alia virtutis, & formae calidae, sed sunt in potentia totius coeli, quod nihil facit particulare, nisi interuentu efficientium particularium. Quod autem dici solet de varietate constellationum, quae videtur esse determinata, & de influxibus ibi erit considerandum, vbi loquemur de coeli efficientia in mundum sublunarem. Satis sumus ab Aristotele edocti, non esse in stel lis has diuersitates, quia sunt omnes eiusdem substantiae, & inuicem, & cum coelo; cum enim sint corpora naturalia habent necessario procliuitates ad motum, aut igitur habent procliuitatem leuitatis, aut grauitatis, aut nec grauitatis, nec leuitatis, prima duo a coelo sunt ablata, si ergo habent tertium, iam opus est vt sint eiusdem naturae, & secum ipsae, & cum toto coelo. Nititur autem dictum Poetae potissimum influentijs, concedit erim eas vt habetur Rapsodia 4. dum per influentias reducit ad meliorem sensum dictum Platonis de animis ad stellas reuertentibus. Quel, che Timeo de l' anime argomenta, Non è /. mila ciò, che qui si vede,","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 72-3","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/72-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/72-3"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 74-2","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/74-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}