{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 78-2","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 78-2","ref":"78-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/78-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/78-2.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Dico igitur orbi Lunari, ex tali partium constitutione in corpore Lunae, constitui ęquabilitatem motuum in illo habendorum; qui non essent, qui & quales sunt, non existente in eo tali cor porea difformitate. Quare, si facit huiusmodi compositio ad motus proportionem, iam est propter finem; & maxime, quia maximum, quod est in coelo, est motus. Beatricis opinio ponitur. Caput IX. VAMVIS hoc sit vltra institutum nostrum, qui solum profitemur Aristotelicae sententiae defensionem, quod iam praestitimus; quia tamen praestat videre Poetae ingenium, ideo libet totam illius absoluere disputationem. Quod eo magis nobis est faciendum, quo magis recedemus a communibus explicationibus. Reprobata igitur hoc pacto sententia de raro, & denso; & erroris, quo Poeta tenebatur nebula disie cta, ait Diua alloquens Poetam. Te iam restituto ad natiuae cognitionis conditionem, quae obruebatur habitu doctrinae acquisito, adeo vt iam tua mens ruida remanserit: haud aliter, vt solent rupes, ex Solis feruore, niue, qua occupabatur liquefacta, exuto frigore, & non proprio colore, quibus antea tenebatur, restitui natiuo aspectui; polliceor me tuum intelle ctum ea luce illustraturam, quae faciat ipsum tremere, instar oculi, qui ad magnum splendorem se habet, tanquam tremens, cum tamen videatur tremere lux, in quam respicit. Hor, come a i colpi de gli caldi rai De la Neue riman nudo il soggetto E del color, e del freddo primai, Cosi rimaso te ne l intelletio Voglio informar di luce si viuace,","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/77"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 79-2","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/79-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/79-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}