{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 81.1-4","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 81.1-4","ref":"81.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.1.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Nam fit etiam quantum ex quanto potentia, & simpliciter, & respectiue; simpliciter ex materia prima; respectiue quando vnum compositum fit ex alio: Nam, quod habet actu vnam quantitatem sic terminatam, habet aliam potentia. Quare decipitur loannes, sicut etiam, cum subiungit, animal vt animal, non esse immutabile, veluti quantum vt quantum, est immutabile, nihil reueritus Aristotelem, qui dicit similiter esse, de hoc, & de illo. Caeterum, si rem ipsam intimius contemplemur, huius errores facile aperimus. Dicimus, fieri hominem, non quia fit homo simpliciter, sed quia fit hic, & ille homo: Et quia hic, & ille homo est generabilis, & corruptibilis, ideo dicimus hominem esse inter substantias generabiles, & corruptibiles, & hominem generari, & corrumpi. Ad hoc igitur, vt quantitas sit ex naturis generabilibus & corruptibilibus, genereturque & corrumpatur, non est necessarium, quantitatem simpliciter corrumpi; sed sat est, vt generetur & corrumpatur eo modo, quo alia generabilia & corruptibilia generantur, & corrumpuntur. Cum igitur dicimus ter dimensum, vt dicit loannes Grammaticus, dicimus quantitatem terminatam; etenim de ratione dimensionis est esse terminatum, & omnino est de ratione quantitatis esse ter minatum. Non enim existit quantitas nisi terminata, & nulla est possibilis interminata simpliciter, nisi quatenus intelligatur potentialis in essentia materiae, quae vt habet de sua natura ordinem ad omnem compositionem substantialem; sic etiam habet de sua natura ordinem ad omnem compositionem accidentalem, aut quatenus intelligatur respectiua in sin gulis compositis, prout scilicet quantitas, quae est sic termina ta in dimensione aquae, intelligitur interminata respectu dimensionis futurae in eadem materia cum forma aeris, in quam illa aqua transmutetur. Eadem enim materia exuens formam aquae cum suis dimensionibus, induit formam aeris cum suis dimensionibus. Dicamus igitur hoc pacto. De ratione essentiali dimensionis existentis, quatenus est dimensio, est esse ter minatum; dimensio secundum loannem Grammaticum fit, & corrumpitur ratione terminorum, ergo dimensio fit, & corrumpitur, quatenus dimensio. Addo robur rationi. Dimensio est terminata ratione formae substantialis, quam consequi tur in composito; forma substantialis fit, & corrumpitur, ergo Quantitas cor dimensio sit, & corrumpitur.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 79","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/79"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 81.5-8","label":"81.5 to 81.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/81.5"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}