{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 87","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/87.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Sed nos de ipsis vt de corporibus solum, & vnitatibus ordinem quidem habentibus, inanimatis autem omnino cogitamus; oportet autem ac si participarent actione, & vita. Sunt verba eiusdem textu 61. eiusdem libri, quare non videtur in eius philosophia ponendum dubium, quin coelum sit animatum, Soluitur argu & moueatur tanquam animatum. Indignum autem est illud mentum nemopponere, quod scribitur textu 6. huius eiusdem libri contra gantium coeli animationem. Platonem; nam non dicit Philosophus, coelum non moueri ab anima, sed dicit non moueri ab anima cogente manere sem piternum; quia si cogit, laborat, & violentum non est perpetuum. Praeterquam quòd ibi non est sermo de animis coelorum, sed de anima mundi. Sit igitur coelum animatum: modus vero animationis inter expositores est valde controuerQuale Auersus. Sunt primo Auerroistae, qui dicunt orbem coelestem esroistae ponant se materiam actu, cuius anima sit intelligentia appropriata; animationem coeli. Hanc appropriationem dupliciter faciunt, aliqui volunt intel ligentiam esse appropriatam orbi in ratione etiam informaQualem Lari tionis, alij in ratione solum motionis. Sunt deinde plures Lani. tinorum, qui dicentes orbem esse compositum ex materia, & forma, faciunt & ipsi illius animationem ex intelligentia appropriata; sed vt posteriores Auerroistae ratione solum moQualem alij. toris, & mobilis. Sunt tandem alij, qui volunt animationem esse ex anima, quae sit verè informans, qui postea differunt quantum ad illius facultates, agnoscunt omnes motiuam; aliqui vero illorum addunt rationali sensitiuam; alij vltra motiuam, solam vim rationalem in coelo constituunt.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 86","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/86"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 88","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/88"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}