{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 88","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/88.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Hae sententiae sunt perpendendae, vt magis iustificata ea prodeat, quam recipiemus. Quod procedentes praestabimus; si tamen prius scrupulos quosdam contra animationem ipsam vniuersaliter acceptam remouerimus. Remouetur cauillum contra coeli animationem, & ostenditur oportere coelum constare ex mouente, & moto distinctis. Cap. II. RIVSQVAM ad proposita sermonem transferamus, operepretium est purgare a suspicionibus coeli animationem, quam aliqui nullam ponunt. Dicunt enim speculationem de coelesti natura a motu esse ductam, quocirca, inquiunt, si requiritur in coelo anima, erit requisita ob motum, ac perinde, si absque illa qualicumque coelum potest moueri, iam dubio procul de animatione actum erit. Posse autem coelum sine anima moueri, aliqui sic contendunt. Putant, coelum posse statui formam simplicem quantitati subiectam, & tamen se ipsum mouere absque vllo alio motore distincto, quod poterant exiguo quoddam discrimine etiam illi recipe re, qui dicunt illud seclusa intelligentia esse materiam actu; si aliquando velint ab intelligentia hoc mouendi officium remouere. Dicunt ergo isti, vnum & idem simplex existens posse mouere se ipsum, si existens in actu virtuali ad motum, sit in potentia formali ad eundem. Declarant hoc esse in actu virtuali, & in potentia formali, exemplo ignis infra detenti: is est in actu virtuali se sursum mouendi, quia habet actu facultatem, qua ita se moueat, & idem est in potentia formali ad illum motum, quatenus eum non habet, & potest recipere. Cum dicitur, in eodem simplici non posse seruari duas potentias di stinctas, quomodo sunt distinctae potentia actiua, & passiua, aiunt inter potentiam actiuam, & passiuam sufficere distinctionem rationis, & adducunt Auerroem, qui de motu simplicium loquens ait: Forma vt forma mouet, forma, vt in materia mouetur.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 87","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/87"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 89","label":"Cap. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/89"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}