{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 9","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/9.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Sed statim argumentatur, re sic posita, male ex diuersitate motus deduci in coelo diuersitatem naturae. Natura, inquit, rei motae non diuersificatur, nisi propter diuersitatem formae, quia forma est primo natura. Sic ignis, & terra differunt in motu, ac propterea differunt in natura, non autem in natura materiae, sed in natura propriarum formarum. Differunt autem res motae, in natura propter formam, quae sit natura, atque ideo propter formam materialem, quae non est separabilis a materia, nisi secundum rationem, vt habetur 2. Physicorum textu 12. Si itaque coelum constat ex subiecto & forma, a qua mouetur, quae est abstracta, ergo non mouetur a natura, quia forma abstracta non est natura, ergo non possumus arguere a diuersitate motus in ipso, ad diuersitatem naturae in eodem. Atque hunc ait esse fortiorem locum, qui fecit errare opinantes, quod corpus coeleste est compositum ex materia & forma, per quam formam est neque graue, neque leue; sicut ignis est per suam formam leuis, terra per suam formam est grauis. Soluit ipse, quod arguentes in coelo a motu ad naturam, non arguimus ad naturam, quae est forma coeli, sed ad naturam, quae est materia illius, prout mouetur, estque subiectum simplex, non constitutum ex forma corporali, sed substitutum formae abstractae; & inquit, quod sic dicentes intelligimus hoc nomen, Natura, de grauibus, & leuibus, & de coelo tanquam in istis notet formam, in illo subiectum; & sic accipitur aequiuoce. Quocirca sibi in hoc non satisfaciens, subiungit alium modum dicendi, qui est; quod formae abstractae hanc habent praerogatiuam, ea ratione qua sunt abstractae, vt illud, quod ab eis mouetur, sit corpus neque graue, neque leue, qualis est conditio omnium formarum, vt habeant materiam propriam. Quare argumen tum ductum ex motu, erit a forma ad formam, prout formae sunt principia effectiua motus; ex conditione postea formae coelestis habebitur illud attributum materię coelestis, vt sit ne que grauis, neque leuis.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/8"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/10"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}