{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo 91","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"Aduertat autem, quod in Platonis philosophia solum, BONVM, est simplex; alia omnia sunt composita, etiam intelle ctus, qui est, verbum, & filius BONI, & mundus intelligibilis, licet autem iste sit compositus, non tamen dicitur fieri in eo motus, quia non est compositus corporea compositione. Ani ma est principium motus, & primum se ipsum mouens, quae est composita ex essentia, eodem, & diuerso, & sic est composi ta eisdem principijs, quibus sunt compositę etiam corporales naturae. Quod patet legenti Timaeum; vbi vltra numeros per lineas est constituta. Neque ipsa incepit motum, nisi postquam fuit extensa, & alligata corpori. Quare Platonicae sententiae, & huius noui dogmatis de mouente se ipsum, est longe dispar ratio. Quod si Platonis opinio non placuit, & valde rationabi liter, Aristoteli, quanto minus ei placebit hoc somnium? Remouetur alia dubitatio; & ostenditur coelum, vt compositum ex materia & forma congenea formis elementorum, non posse se ipsum mouere.","prev":{"citation":"Disputatio de coelo 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/90"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo 91-2","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91-2"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}