{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de coelo v","citation":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/v.md","author":{"name":"Cesare Cremonini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini"},"work":{"title":"Disputatio de coelo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo","urn":null},"verse":false,"words":119,"text":"Huiusmodi sunt, quae de vi effectiua intelligentiarum, primaeque praesertim disputantur (caue autem, ne intelligentias cum Angelis, & cum Deo optimo confundas) & alia huius notae, quae Aristotelem auctorem agnoscunt; veritas haec ipsa non agnoscit. Sed ego, in praesentia Aristotelis Interpretem egi, vt illius mentem solummodo sim sectatus. Tu, quae tua est pietas, eodem quo haec scripta sunt animo leges, nimirum ex dictatis Sanctae Romanae Ecclesiae, cui me meaque omnia lubens volens subijcio, corrigenda; alioquin irrita indictaque. Sic, quo facilius humani ingenij infirmitatem, & sensuum imbecillitatem agnoueris, eo firmius Christianae veritati, & Ecclesiae dogmatibus adhaerens, haec ipsa constantissime tueberis, ac te eorumdem defensorem profiteberis, qualem me esse, & futurum donec viuam, ex animo praedico, atque polliceor. Vale humanissime Lector, & laboribus nostris faue. Disputationis de Coelo,","prev":{"citation":"Disputatio de coelo iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/iv"},"next":{"citation":"Disputatio de coelo vii","label":"PARS PRIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/vii"},"credit":{"text":"Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo","quality":"ocr"}}