{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 104","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/104.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"in postrema editione expressa in folio, quidquid tum scribebam, vt maior lux ad hanc Commentationem accedat, reuocandum & his repetendum existimaui. Piper igitur Americanum diligentißimè coli obseruabam, dum per Hispaniam peregrinabar anno Christi mille simo quingentesimo sexagesimo quarto, in multis eius Rogni prouinciis, praesertim verò totâ Castella vetere & noua. cùm ab hortulanis, tùm à mulieribus in aedium suarum pensilibus hortis: etenim per totum annum eo viebantur recente & sicco pro condimento in cibis: spectabatur autem (vi noster Auctor Tabella Piperis Brasiliani, petita etiam è Scholio ad ait) variâ formâ. Memini cap. LIIII. Hist. Simpl. Med. N. Monardi. etiam videre anno Christi M. D. XXCV. maximâ copiâ cultum in suburbanis Brunnae celebris Marchionatus Morauiae vrbis hortis, è quo cultores non contemnendum quaestum faciebant; erat enim apud vulgus frequens eim vsum. Sed & aliquot eim genera obseruabam culta à monachis in monasterio quodam Lusitaniae infra vljsipponem sito ad Tagi fluminis ripam dextram, flauescentis coloris fructu praedita. PRAETERMITTENDVM porro non duxi aliud Siliquastri genum quod in eadem peregrinatione obseruabam, Vlysippoue Conimbricam proficiscens, nonnullis Lusitaniae locis, caule in cubitales ramos diuiso, graciliores tamen quàm in vulgari, eosque virentes, foliis hortensis solani foliorum panè fimilibus, paullulum verò angustioribus; flore paruo albo, solani hortensis flori persimili, lengiusculo pediculo subnixo, & surrecto, quo decidente succedebat fructus exigum. magnitudine eorum generum quae equidem videre vnquam mihi contigit, longè inferior, initio viridis, deinde nigricans, tandem, vbi maturitatem contraxerat, ruber, continens multa semina latiuscula & plana praecedentis Siliquastri modo, tam acris & feruidi saporis, vt gustatum fauces incenderet, nec posset illa acrimonia tolli nisi post aliquot dies.","prev":{"citation":"Curae posteriores 103","label":"TERTIA CLASSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103"},"next":{"citation":"Curae posteriores 103-2","label":"TERTIA CLASSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}