{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 114","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/114.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Flos autem ipse, vt idem Nob. vir in literis suis monuit, constat sex foliis, quorum tria rubra sunt, tria verò lutea, amoenissimo & rarissimo spectaculo. NARCISSVS MAXIMVS, pallidus, amplo calice flauo. RARVM & hoc Narcissi genus, quod in horto suo alit Christianus Porretus, Bruxellis transmissum (vnde eò perlatum, & vbinam vulgare sit illud genus, ignoramus) quod à magnitudine floris Narcisse Nompareille Gallicano idiomate appellatur, id est, Narcissus Incomparabilis, seu Narcissus cui alius in genere suo compar aut aequalis magnitudine non reperitur: (Clarissimus tamen Clusius maiorem amplitudinem in caulibus & foliis Narcissi sui totius lutei multiflori, à Clariss. Simone Touat accepti animaduertit: & inter Pseudo Narcissos quidam sunt, qui caulium & foliorum altitudine, & praesertim floris amplitudine, huic non cedant.) Folia autem habet plusquam sesquipedem alta: incana, satis lata, & ferè carinata. Caulis bipedalis, vnicum florem profert, magnum, foliis sex pallidis aut dilutè flauis constantem, satis latis, sed mucronatis, cingentibus medium flauum, vel exactiùs luteum tubum seu calicem, vnciâ longiorem, inferiori parte angustiorem, superiori magis patentem, oris paulum incisis: intermedius stylus luteus breuis, & sex quasi luteâ farinâ conspersis apicibus veriùs quam staminibus circumdatus. Odor floris non ingratus, sed obscurus. DIFFERT autem hic Narcissus Maximus à congenere suo illo alio Narcisso Latifolio, flauo flore, amplo calice, quem à Gen. Dominâ de Mathenesse acceptum in Curis hisce posterioribus describit Clusius: qualis & in horto Christiani Porreti floruit mensibus Martio & Aprili, hoc ipso anno 1611: sed flores habebat plerunque binos coniunctim ex vno membranaceo folliculo prodeuntes; cum ille quem Clusius descripsit, vnicum duntaxat florem tulerit: praetereà color illorum qui in Porreti horto florent, intensè luteus, nec iusdem generis floris ita pallidus, vt suum describit Clusius. Ita in ric. bus ludit Naturaστέππιστεττει τῆς γὰρ τοτε τουντις.","prev":{"citation":"Curae posteriores 113","label":"TRAGACANTHA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/113"},"next":{"citation":"Curae posteriores 115","label":"NARCISSI ALBI MEDIOLVTEI VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/115"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}