{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 14-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 14-2","ref":"14-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/14-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/14-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Ita enim indicabant Viri prudentissimi, à tam clari hominis praesentiâ, non minimum splendoris Academiae huic accessurum: nec opinione sua frustrati sunt: quamdiu enim apud nos fuit quâ publicè quâ priuatim vtilis esse nullo vnquam tempore destitit. Scripta sua omnia ad incudem hîc reuocauit, extremamque manum addidit, & in duos tomos digessit, titulis Historiae Rariorum Plantarum, & Exoticorum: additis etiam aliis quibusdam libellis, Epistolis & obseruationibus. Nec solùm scriptis aeternâ memoriâ dignis illustre reddidit Gymnasium hoc: sed quotidianis sermonibus omnes qui ad ipsum ventitabant erudiebat, benigneque omnia sua commonstrabat atque communicabat. adeò vt cui conferre cùm illo liberet, non inter plantas versari, sed in Philosophiae sinu conquiescere sibi videretur. Erant. quippe in hoc viro praeter stirpium cognitionem exactissimam, complures aliae & insignes dotes. Linguarum praeter Graecam & Latinam, Hispanicae, Italicae & Germanicae callentissimus fuit: & qui Italiam nunquam viderat, optimè tamen illius gentis loquebatur & scribebat linguâ. Historiarum & Geographiae peritissimus. memoriae tàm felicis, vt quaecunque inter peregrinandum etiam minutissima quaeque obseruasset, ad vnguem teneret & tanquam in numerato haberet. Pietatis in Deum atque homines non obscura reliquit indicia. ipse cùm maior natu esset, fratri tamen minori cessit vltrò seudo ac dominio Watenesii; exemplo nostris hisce moribus raro. Attritis pog Attritis praetereà suorum ob bellum nostrum ciuile opibus, liberali manu subuenit ex eo quod frugali suâ & caelibe vitâ reliquum sibi fecerat: cibi enim potusque desiderio naturali, non voluptate, modus illi finitus erat; ab eorum ingenio procul, quorum corpora in saginâ, animi in macie & veterno obtorpescunt. Tranquillitas porrò animi ac serenitas in illo incredibilis, quam longo vsu sibi pepererat ex bonâ conscientiâ, rectis atque honestis actionibus, contemptu fortuitorum, placido vitae & continuo tenore, vnam eandemque perpetuò premente viam. Temporis tàm diligens dispensator, vt nunquam deprehensus sit, extremâ etiam illâ aetate, quin aut legeret.","prev":{"citation":"Curae posteriores 13-2","label":"MEDICINAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/13-2"},"next":{"citation":"Curae posteriores 15-2","label":"MEDICINAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/15-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}