{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 19-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 19-2","ref":"19-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"FRITILLARIAE VARIETAS; AC DE ALBA. Pag. 152. ante Sectionem Sponte, in extremo paginae adde ea qua notata sunt in Appendice Altera, de Fritillaria serotina, & Fritillaria albo flore, his verbis, praecocior videlicet, &c. quibus & addenda sunt illa quae in Auctario eiusdem Alterius Appendicis de eandem Fritillaria alba aguntur, his verbis, Mittebat verò, &c. cuius periodi fini attexantur & sequentia verba: Similes deinde anno 1606 vidi apud Hoghelandum & Porre tum: sed & anno praecedente à rhizotomis Gallis aliquot bulbos redimebam (quos illi in Hollandiam venales proferre coeperunt) quos flores albos ferre affirmabant. eorum aliquos anno 1608 florentes habui: sed bini duntaxat albi fuerunt prorsus, maturè cum vulgari praecoce: reliqui non albi erant, etsi pro iis venditi, sed iis prorsus similes quos proferunt plantae in Pyrenaeis erutae, hoc est, ex viridi fusco & opsoleto colore mixtis adhaec non praecoces, sed serotini. Obseruatu enim dignum est, plantas quae album florem tulerunt, caules & folia vulgarium habere similia, & praecociùs cum vulgaribus florere. Pag. 153. post versum 12, ante jectionem N. V. Ioannes Boisot, ad. de ex Appendice altera: Postea in varus Galliae prouinciis sponte nasci intelligebam; apud Pictones, (vbi circa vrbem Villesagna des Peslonnes appellant) apud Britannos, Aquitanos, & alios Pag. eadem 153. lin. 17 legendum reflexae versicolores erant.","prev":{"citation":"Curae posteriores 19","label":"LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19"},"next":{"citation":"Curae posteriores 20","label":"FRITILLARIAE VARIETAS; AC DE ALBA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/20"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}