{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 5","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Fauete igitur piis conatibus, Auditores humanissimi; fauorisque vestri auram tantisper mihi concedite, dum quae de tanto viro ab aliis aliquando ornatiùs dici aut feliciùs scribi poterunt, ego ὡς ἐν τύπῳ crassâque, quod aiunt, Mineruâ, adumbrare studeo. Qui viros praeclaros laudandos sibi suscipiunt, à solo natali in quo orti, in quo primùm hauserunt caelum, orationes suas auspicari solent non immeritò; huic enim tantum à maioribus est tributum, vt parentis sanctissimum nomen nobiscum commune habere voluerint, nihilque prorsus esse, quod à nobis vel fortiter geri vel prudenter agi, vel sapienter dici possit, cuius patria sibi non arroget iure suo partem, aequissimi rerum aestimatores censuerunt. Atrebatum vrbs Galliae Belgicae ad Scarpum fluuium antiquissima est, ampla, elegans, amoena, aëre saluberrimo, ingeniis ac nobilitate florens; totius gentis Metropolis iam olim habita. in hac Clusius noster nascitur Anno salutis millesimo quingentesimo & vigesimo sexto mense Februario, patre Michaële de PEscluse, Domino de Watenes, & Consiliario Curiae Prouincialis: matre Gulielma Quineaut, rari exempli foemina. quo in loco parentes simul cum animâ illi tradiderunt, patriam non obscuram, familiam non poenitendam, domum innocentem, opes honestas, ingenium liberale, studiisque optimarum artium capessendis ed by ( sendis aptissimum. Quare vt primùm ex ephoebis excessit, Gandauum à parentibus missus, sub optimis praeceptoribus iis artibus, quibus aetas illa ad humanitatem informari solet, ritè imbutus est. quo quidem tempore multa neque ea vulgaria spectatae indolis edidit specimina.","prev":{"citation":"Curae posteriores 4-2","label":"MEDICINAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/4-2"},"next":{"citation":"Curae posteriores 6","label":"MEDICINAE PROFESSORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/6"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}