{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 62","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/62.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Leonardus Rauwolfius apud lopen obseruabat, & Limonii genus esse censebat sui Itinerarii Lib. III. cap. 11. imò illam ipsam esse asserere non dubitauerim; adeò conueniunt omnes notae quas ille suo Limonio tribuit. Quia autem elegans & non vulgaris est planta, nec à quopiam praeterquam à Rauwolsio, quod equidem sciam, descripta: rem non ingratam me facturum sum arbitratus, si paullo pleniorem eius historiam cum plantae icone in medium proferrem. MVLTA ab eadem radice producebat haec planta folia, palmum aut amplius longa, binas vncias lata, crebrisque profundioribus incisuris diuisa, vt quodammodo aspleni folia imitarentur, subhirsuta, crassiusculo neruo praedita, adstringentis saporis, humi in orbem fusa, inter quae excrescebant aliquot cubitalis longitudinis aut ampliores caules, firmiores, satisque asperi, & quodammodo alati, vt spinae solstitialis caules, per interualla alternatim tribus angustis triangulisque foliis tres vncias longis, & iis quidem rudibus etiam & asperis cincti: desinebant autem illi summo fastigio in multos ramulos similiter alatos, sustinentes frequentia capitella, è quoGOO, è quorum singulis simul coniuncti emergebant terni, quaterni, interdum etiam quini aut seni flosculi concaui, vnico folio membranaceo constantes tamquam parui calices, per oras striati & fimbriati, coloris caerulei dilutioris sed immarcescibilis, è quorum ymbilice in nonnullis exilientem conspiciebam alium flosculum altiùs assurgentem, quinque foliolis prorsus niueis constantem, & aliquot candida stamina continentem, cuius notae Rauwolsius in suo Limonic non meminit: semen non obseruaui: radix autem oblonga erat & crassiuscula, à capite ad imum sensim gracilescens, & raris breuibus tenuibusque fibris praedita, fusco cortice tecta; quam ex notis quas in ea obseruabam, perennem esse, coniecturam faciebam. Similem etiam nasci plerisque locis circa Gades, postea intelligebam à Gulielmo Boëlio rhizotomo, qui illam florentem istic obseruauerat, & inter siccas quas varii generis attulerat plantas mihi ostendebat.","prev":{"citation":"Curae posteriores 61-2","label":"VALERIANA ALPINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/61-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/61-2"},"next":{"citation":"Curae posteriores 64","label":"CAROLI CLVSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/64"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}