{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 81","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/81.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Ceterùm eius quae fructum gerit caudicem siue truncum, circiter binos pedes crassum esse intelligebam, & ad nouem pedum altitudinem assurgere, ante quàm fructum ferre incipiat: cùm verò iustam magnitudinem adquisiuit, supernam arboris partem fructu onustam conspici, & ab eo confertim nascente veluti cingi ad nouem etiam pedum altitudinem: fructus rotundus & orbicularis est, exigui peponis magnitudine & formâ; carne praeditus, dum maturus est, flauescente, quam incolae aluum laxandi gratiâ manducare solent: continet autem is fructus plurima grana exigui pisi magnitudine, nigra & splendentia; nullius vt intellexerat vsus, sed quae vt inutilia abiicerentur: folia inter fructus prodeunt longis pediculis subnixa, quorum forma ad Platani aut Aceris amplissima folia valdè accedit. Quod nomen apud incolas obtineret, ignorabat qui obseruauerat, sed à Lusitanis qui in ea Prouincia habitant, Mamoera appellari aiebat; fructum verò Mamaon, ab vberum, vt opinor, similitudine, quae Hispanis Mamas & Tetas dicuntur. Inter trunci porrò & foliorum formam maris & foeminae nulla est differentia: solos autem flores mas profert è longis pediculis dependentes & racematim cohaerentes, sambuci florum aemulos, ex albo flauescentes, eosque ad nullam rem vtiles, vt aiebant. Nascitur vtraque haec arbor in ea Americae parte, in qua celebris. ille Sinus à Lusitanis Bara de todos los Sanctos appellatus, situs est, circiter tredecim gradus distans ab Aequatore versus Antarcticum polum.","prev":{"citation":"Curae posteriores 80","label":"FVNGORVM VARIETAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/80"},"next":{"citation":"Curae posteriores 81-2","label":"EXOTICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/81-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/81-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}